De Gulden Passer. Jaargang 60
(1982)– [tijdschrift] Gulden Passer, De– Auteursrechtelijk beschermd
[pagina 108]
| |
157.
Caelicolvm Aeneas regi dum in littore mactat
Taurum, aras, viridi fronde operitq́ue Deo.
Vellit humo vigulta, sed haec mirabile dictu,
Emittunt guttas sanguinis, omen habent.
Thrëicij regis facinus, Polydore, sepulchrum,
Omnes quod latuit, detegiturq́ue tuum.
Quod scelus est vnquam commissum, quae loca, tempus
Id reticent: tandem quin patefiat opus?
Si taceant cuncti, lapides, syluaeq́ue loquuntur:
En caedem in poenas virga cruore vocat.
Hospitium Macareus violarat caede sacerdos,
Poena sed in natos mox recidiua fuit.
Ob scelus muisi, quos versat praua voluntas,
Et toties mutat, quid probitatis habent?
Horrenda insequitur furiarum & conscia poena,
Cocyti aeternum perluet vnda leues.
Non iure, aut lingua cedet Minois acumen,
Ante precor lapsis mens tamen vt redeat.
|
|