De Gulden Passer. Jaargang 60
(1982)– [tijdschrift] Gulden Passer, De– Auteursrechtelijk beschermd132.
Perpetvò sudat cur Carbonarius iste?
Dissociare igni vt mixta elementa queat.
Cur quod nusquam extat, fuit aut essentia quinta
Hanc pretio quaerit, solicitaq́ue focis?
Hoc stolidum mandat pectus, nec sana voluntas
Quid referet lucri? viuat ut inde stipe.
Quae miseros hominum cepit dementia sensus,
Incerta vt certis sint redimenda bonis?
Spem pretio nunquam tibi pollicearis egenam,
Soluitur in fumum quidquid ineptus agit.
|
|