De Gulden Passer. Jaargang 60
(1982)– [tijdschrift] Gulden Passer, De– Auteursrechtelijk beschermd
[pagina 87]
| |
122.
Qvi currus trahitur ceu domitis equis,
Et quo grata voluptas sedet, & penes
Illam quas comites semper habet suas,
Naturam illius innuunt.
Est duplex etenim, suauis, & improba,
Monstrat laeua manus commoda quae vehat
Haec, quae dextra ferat cernis & obuiam.
Albo haec, illa nigro est equo.
Laeuam vina, venus, saepe etiam dolor,
Et facti comes est quem quoque poenitet.
Saltantem stimulo promouet, & puer
Caecus curat equum nigrum.
Sed castae socij sunt bona publica,
Virtutes celebres, gloria, candidi
Lenti auriga, & equi concomitans honor.
Dotes appositas habent.
Tu quicunque sapis, delige dexteram,
Ac laeuam fugito, praemia sunt enim
Aeterna illius, ast huius ab omnibus
Detestanda bono, & pio.
| |
[pagina 88]
| |