De Gulden Passer. Jaargang 60
(1982)– [tijdschrift] Gulden Passer, De– Auteursrechtelijk beschermd
[pagina 86]
| |
121.
Est vas quod capitur, rite iuuans auriculis suis.
Ansam sed cupiunt solliciti prendere dextram
Fortes, atque alacres quos remouent nulla pericula.
Laeuam sed pueri, desidiosi, ingenio ac pigri
Prensant, atque senes qui fugiunt saepe molestias.
Res cunctae duplici, vera fides, aggredimur modo.
Nam quos ardor agit, vel stimulus laudis, habent manus
Promptas, queisq́ue velint adiiciunt seriò non leues.
Pertaesi studij, quosúe labor durior opprimit,
Ansam non superant, & fugiunt sollicudines.
Victores igitur quos pepulit non labor, aut onus
Fortes vtilitas quippe manet, dedecus & pigros.
Alphonsus meritò praecipuis te ornat honoribus,
Secretisq́ue suis praeposuit Pigna negotiis.
Sed tu Piëriam proptereà ne abiicito lyram,
Quae te tot cumulat muneribus, contulit hoc decus.
|
|