De Gulden Passer. Jaargang 60
(1982)– [tijdschrift] Gulden Passer, De– Auteursrechtelijk beschermd
[pagina 75]
| |
105.
Persevs Gorgonis abscidisse fertur
Palladis clypeo caput tremendum,
Equo & praecipiti procul tulisse.
Qui se delitiis libidinosis
Dicarunt, gelidi rigent sopore,
Membra & humidiora pituita
Facta pòst studiis parùm Meneruae
Sunt apti, ac remorantur aptiores.
Haec tu subsidio fauentis almae
Vinces Palladis anxio, & labore
Doctrinamue plagas feret per omnes,
Et sparget decus eruditionis
Latè alatus equus, vehet perenne
Fama nomen & orbe, posterisq́ue.
Stratam Moeonides quoque à Minerua
Prodidit Venerem, ac humi volutam.
Haec sunt persica quae tulit Mycenis
Pignus perpetuum sui relinquens.
Vel sic: res benè fortiterq́ue gestae
Scriptores pariunt bonos, aluntq́ue.
|
|