De Gulden Passer. Jaargang 58-59
(1980-1981)– [tijdschrift] Gulden Passer, De– Auteursrechtelijk beschermd62.
Qvae cernis Medici referunt insignia veri.
Noctua, cum baculo serpens, dextraq́ue salutis
Effigies, pullus, prolixa & barba, galerus.
Haec Asclepiadi tribuebat docta vetustas.
Vim medicinarum teneat, moderetur & arte.
Sitq́ue valetudo ante oculos, non sordida lucra,
Hinc vigil & norit casus praedicere morbi.
Est sacra gallina, vt victum praescribat amicum,
Et succo tenerum, vires vt conferat aegro.
| |
[pagina 94]
| |
Ga naar margenoot+ Γλαὺξ monet & fieri grauiores nocte dolores.
Ac licèt imberbi fingatur Apolline natus,
Ipse gerat barbam, iuuenis nunquam ausit adire
Suscipere aegroti aut curam, ne laedat ineptè.
Dicitur imberbi natus quoque barbiger, ortum
Vt subita morbum credat mutarier hora.
Ergo prouideat, fugiat ne occasio segnem,
Currit enim haec praeceps, momento & perdidit aegrum.
Pileus insignis quia morte eliberat atra. Haec sciat Hippocrati cupiens iurare magistro.
Haec adeò Lazi custodis, clara Vienna
Artis Apollineae decus vt te praedicet, ornet,
Et sese tanto securum iactet alumno.
|