De Gulden Passer. Jaargang 58-59
(1980-1981)– [tijdschrift] Gulden Passer, De– Auteursrechtelijk beschermd
[pagina 80]
| |
45.
Non doceo semper, non est cur saepè reuisas,
Lectorum memorem pagina nostra facit.
Possidet ingentem numerum qui vendit auarus,
Doctior at nunquam bibliopola fuit.
Perpetuò si nos verses, relegasq́e seuerus,
Si non vtaris, contineasúe memor:
Nunquam proficies, periit labor, atque lucerna.
Officij hoc nostri vt te moneamus erat.
Id quoniam rectè noras doctissime Fului,
Imprimis veteres te erudiere libri.
Horum tu numerum insignem, rarumq́ue tueris,
Ingenio multos restituisq́ue libros.
Id quoque delectat Sambucum, & tota vetustas:
Prosimus quibus est copia nulla, vale.
|
|