De Gulden Passer. Jaargang 58-59
(1980-1981)– [tijdschrift] Gulden Passer, De– Auteursrechtelijk beschermd
[pagina 79]
| |
43.
Qvid non ambitio persuadet dedita vanis,
Dum ex leuibus certum captat inepta decus?
An'non ex auium cantu, quas gutture nomen
Fingere consuerat, notior esse cupit?
His igitur tandem missis vt spargere in Orbe
Nomen heri possent, atque sonare procul:
Pristina continuò repetebant carmina syluis,
Annonis & votum docta fefellit auis.
Ficedulas etiam religatas pertrahit esca,
Stamina si rumpant, libera rura petunt.
In leuibus quaeso, firmam ne ponito laudem:
Sola fugit virtus tristia fata rogi.
|
|