De Gulden Passer. Jaargang 58-59
(1980-1981)– [tijdschrift] Gulden Passer, De– Auteursrechtelijk beschermd
[pagina 77]
| |
40.
Caecvs amor nunquam ratio quid dectet honesta,
Et quid conueniat, quid noceatq́ue videt.
Sed ruit, ac fertur, pronum illaetabile fatum
Donec corripiat, perdat & omne genus.
Quid Niso imperium rapuit, Minoaq́ue regem
Auxit, quàm natae consceleratus amor?
Impia quid lucri tulit, an Cretensis amore,
Tot curis tandem fessa, potita fuit?
Hostem qui patriae fouet, atque libidinis ergò
Omnia postponit, spretus vbique iacet.
Quo spe soletur metuentes proditor hostes,
Quem cuperet nunquam se genuisse parens?
|
|