Dietsche Warande en Belfort. Jaargang 94(1949)– [tijdschrift] Dietsche Warande en Belfort– Gedeeltelijk auteursrechtelijk beschermd Vorige Volgende [pagina 544] [p. 544] K. Vangenechten Ego flos Carmen mysticum quod, vesperascente vita, condidit Guido Gezelle, e Flandrico in Latinum sermonem conversum. Flos ego et coram te oculis tuisque, solis immensum radiis vigesco lumen, hanc et quod modo sempiternam das mihi vitam. Flos ego et pando folia arta mane, vespere occludo; pariter vicissim exsequar semper redeunte sole occiduoque. E tua flamma mea vera vita; lucis expers, mors mea tota vita; quidnam enim tuto nisi te tenerem diligeremve? Tabe longe abs te peredor remotus qui tamen rerum genitor perennis igne mortalis penetras feraci viscera in ima. Tolle, te quaeso, mea vincla tolle; erue, extirpa; fac eam coruscat ver ubi florens, ubi tu renides, flos speciose. Dirue inter nos spatia illa iniqua; tempus expellas, mora quaeque cedat; luce me suavis recreet serena patria tellus. Ante te sistam, magis: induam te, dum mihi vitam tribuas beatam, me tuum aeternum modo largiare lumen inire. Vorige Volgende