pia quibus nondum inveniri possunt, qui pastoratum auspicare velint.
Cumque in tam horribili vastitate, divinam ultionem apertissime liceat agnoscere, quae post multas comminationes tandem acerbius exarsfit in vindictam; dum saepius moniti de vita et moribus reformandis, non paruimus; tamen (quod multis lacrijmis deplorandum est) adhuc tanta est in plerisque locis Cleri surditas; ut ad tale tonitruum nondum expergiscantur. Nec video futurum; ut, unquam qua decet reverentia suspiciatur [suscipiatur?] Tridentina reformatio; nisi Tua Sanctitas operi manum admoveat. Idque non alia comminatione, quam ut apud rebelles ad beneficiorum privationem et fructuum fuspensionem procedatur, quando non est nunc alia censura, quam reformident, quia lucris et commoditatibus suis addicti, omnem sensum ecclesiasticae calamitatis perdidisse videntur.
Certe nos hactenus cum quibusdatn Capitulis incentamus tam modico successu, ut plures episcopi executionem, tamquam desperatam vix tentare videantur. In coenobiis quibusdam tam virorum, quam foeminarum etiam pertinacius resistitur, quam apud saeculares. Ergo si successum dignum videre velimus, a Tua Sanctitate urgendum est negocium; idque simul et eodem tempore in locis omnibus; hoc est per universos hujua tractatus episcopatus; qui non ita multi sunt, neque ita vasti, post divisionem nuper factam; quin facili opera singuli suum districtum, intra breve tempus totum lustrare possint.
Gaudemus sane, quod duorum Ordinum ex Mendicantibus commissarii in suis conventibus reformationem serio aggressi sint. Sed ultima sequantur, et cum istis paria faciant Augustinenses et Carmelitae, in quorum Ordine etiam plures et intolerabiliores abusus haberent [corrigendos?] quam in aliis.
Valde autem expedire videretur ad constabiliendam obedientiam Ecclesiae Romanae, ubique laxatam; fi divinum officium, quod magna repurgatione opus habet, apostolica authoritate reduceretur ad conformitatem Ecclesiae Romanae; ut à qua nuper tradita est doctrina Fidei, et data vitae ac morum regula, ab eadem etiam acciperetur in publico officio orandi formula. Quod quando etsi quibusdam factu difficile, tamen ejus hic nunc est valde bona opportunitas, in hac nova erectione episcopatuum.... difficultati per impressionem subveniri posset. Juvaret autem etiam....