De boec van Catone
(1846)–Anoniem Duytschen Catoen, Den– Auteursrechtvrij
[pagina 85]
| |
Prologus.a.[regelnummer]
Hoc quicumque cupis carmen cognoscere lector,
Haec praecepta feres, quae sunt gratissima vitae.
b.[regelnummer]
Instrue praeceptis animum, nec discere cesses:
Nam sine doctrinâ vita est quasi mortis imago Ga naar voetnoot(1) .
c.[regelnummer]
Commoda multa feres: sin autem spreveris illud:
Non me scriptorem, sed te neglexeris ipse.
1.[regelnummer]
Ga naar margenoot+Cum rectè vivas, ne cures verba malorum;
Arbitrii nostri non est, quid quisque loquatur.
2.[regelnummer]
Productus testis, salvo tamen ante pudore,
Quantumcumque potes, celato crimen aminci.
3.[regelnummer]
Sermones blandos, blaesosque cavere memento:
Simplicitas veri fama est; fraus sicta loquendi.
4.[regelnummer]
Segnitiem fugito, quae vitae ignavia fertur:
Nam cum animus languet, consumit inertia corpus.
5.[regelnummer]
Interpone tuis interdum gaudia curis,
Ut possis animo quemvis sufferre laborem.
6.[regelnummer]
Alterius dictum aut factum ne carpseris unquam,
Ecemplo simili ne te deridaet alter.
| |
[pagina 86]
| |
7.[regelnummer]
Quae tibi sors dederit, tabulis suprema notato,
Augendo serva, ne sis quem fama loquatur.
8.[regelnummer]
Cum tibi divitae superant in fine senectae:
Munisicus facito vivas, non parens amicis.
9.[regelnummer]
Utile consilium dominus ne despice servi:
Nullius sensum, si prodest, tempseris unquam.
10.[regelnummer]
Rebus et in censu, si non est quod fuit ante,
Fac vivas contentus eo, quod tempora praebent.
11.[regelnummer]
Uxorem, fuge ne ducas sub nomine dotis,
Nec (ne?) retinere velis, si coeperit esse molesta.
12.[regelnummer]
Multorum disce exemplo, quae facta sequaris,
Quae fugias: vita est nobis aliena magistra.
13.[regelnummer]
Quod potes, id tentes, operis ne pondere pressus,
Succumbat labor, et frustra tentata relinquas.
14.[regelnummer]
Quod nosti haud rectè factum, nolito silere:
Ne videâre malos imitari velle, tacendo.
15.[regelnummer]
Judicis auxilium sub iniquâ lege rogato:
Ipsae etiam leges cupiunt ut jure regantur.
16.[regelnummer]
Quod meritò pateris, patienter ferre memento,
Cumque reus tibi sis, ipsum te judice damna.
17.[regelnummer]
Multa legas facito; perlectis, perlege multa:
Nam miranda canunt, sed non credenda, poetae.
18.[regelnummer]
Inter convivas fac sis sermone modestus:
Ne dicâre loquax, dum vis urbanus haberi.
19.[regelnummer]
Conjugis iratae nolito verba timere:
Nam struit insidias, lacrymis, dum foemina plorat.
20.[regelnummer]
Utere quaesitis, sed ne videâris abuti:
Qui sua consumunt, cum deest, aliena sequuntur.
21.[regelnummer]
Fac tibi proponas, mortem non esse timendam:
Quae bona si non est, finis tamen illa malorum est.
22.[regelnummer]
Uxoris linguam, si frugi est, ferre memento:
Namque malum est non velle pati, nec posse tacere.
23.[regelnummer]
Dilige non aegrâ charos pietate parentes.
Nec matrem offendas, dum vis bonus esse parenti.
|
|