De boec van Catone
(1846)–Anoniem Duytschen Catoen, Den– Auteursrechtvrij
[pagina 82]
| |
Liber secundus.Prologus.a[regelnummer]
Telluris si fortè velis cognoscere cultus,
Virgilium legito Ga naar voetnoot(1) .
b[regelnummer]
Quod si magè nosse laboras
Herbarum vires, Macer has tibi carmina dicet,
Corporis ut cunctos possis depellere morbos.
c[regelnummer]
Si romana cupis et civica noscere bella,
Lucanum quaeras, qui Martis praelia dicet.
d[regelnummer]
Siquid amare libet, vel discere amare legendo:
Nasonem petito.
e[regelnummer]
Sin autem cura tibi haec est,
Ut sapien vivas, audi, quae discere possis,
Per quae semotum vittis deducitur aevum.
Ergo ades; et quae sit sapientia, disce legendo.
1.[regelnummer]
Ga naar margenoot+ Si potes, ignotis etiam prodesse memento.
Utilius regno est, meritis acquirere amicos.
2.[regelnummer]
Mitte arcana Dei, coelumque inquirere quid sit:
Cum sis mortalis, quae sunt mortalia cura.
3.[regelnummer]
Linque metum lethi: nam stultum est tempore in omni,
Dum mortem metuis, amittere gaudia vitae.
4.[regelnummer]
Iratus de re incertâ contendere noli:
Impedit ira animum, ne possit cernere verum.
| |
[pagina 83]
| |
5.[regelnummer]
Fac sumptum properè, cum res desiderat ipsa:
Dandum etenim est aliquid, cum tempus postulat aut res.
6.[regelnummer]
Quod nimium est fugito; parvo gaudere memento.
Tuta magè est puppis, modico quae flumine fertur.
7.[regelnummer]
Quod pudeat, socios prudens celare memento:
Ne plures culpent id, quod tibi displicet uni.
8.[regelnummer]
Nolo putes, pravos homines peccata lucrari:
Temporibus peccata latent, et tempore parent.
9.[regelnummer]
Corporis exigui vires contemnere noli:
Consilio pollet, cui vim natura negavit.
10.[regelnummer]
Quem scieris non esse parem tibi, tempore cede:
Victorem à victo superari saepe videmus.
11.[regelnummer]
Adversus notum noli contendere verbis:
Lis minimis verbis interdum maxima crescit.
12.[regelnummer]
Quid Deus intendat, noli perquirere sort:
Quid statuat de te, sine te deliberat ipse.
13.[regelnummer]
Invidiam nimio cultu vitare memento:
Quae, si non laedit, tamen hanc sufferre molestum est.
14.[regelnummer]
Esto animo forti, cum sis damnatus iniquè.
Nemo diù gaudet, qui judice vincit iniquo.
15.[regelnummer]
Litis praeteritae noli maledicta referre.
Post inimicitias, iram meminisse malorum est.
16.[regelnummer]
Nec te collaudes, nec te culpaveris ipse:
Hoc faciunt stulit quos gloria vexat inanis.
17.[regelnummer]
Utere quaesitis modicè, cum sumptus abundat.
Labitur exiguo, quod partum est tempore longo.
18.[regelnummer]
Insipiens esto, cum tempus postulat aut res;
Stultitiam simulare, loco, prudentia summa est.
19.[regelnummer]
Luxuriam fugito, simul et vitare memento
Crimen avaritiae: nam sunt contraria famae.
20.[regelnummer]
Noli tu quaedam referenti credere semper:
Exigua iis tribuenda fides, qui multa loquuntur.
21.[regelnummer]
Quod potu peccas, ignoscere tu tibi noli:
Nam nullum crimen vini est, sed culpa bibentis.
| |
[pagina 84]
| |
22.[regelnummer]
Consilium arcanum tacito committe sodali;
Corporis auxilium medico committe fidelit.
23.[regelnummer]
Noli successus indignos ferre molestè.
Indulget fortuna malis, ut laedere possit.
24.[regelnummer]
Prospice qui veniunt, hos casus esse ferendos:
Nam laeviùs laedit quidquid praevidimus ante.
25.[regelnummer]
Rebus in adversis animum submittere noli.
Spem retine; spes una hominem nec morte relinquit.
26.[regelnummer]
Rem tibi quam nosces aptam, dimittere noli:
Fronte capillata est, sed post, occasio calva.
27.[regelnummer]
Quod sequitur, specta; quodque imminet, ante videto.
Illum imitare Deum, qui partem spectat utramque.
28.[regelnummer]
Fortiùs ut valeas, interdum parcios esto:
Pauca voluptati debentur, plura saluti.
29.[regelnummer]
Judicium populi numquam contempseris unus;
Ne nulli places, dum vis contemnere multos.
30.[regelnummer]
Sit tibi praecipuè, quod primum est, cura salutis,
Tempora ne culpes, cum sis tibi causa doloris.
31.[regelnummer]
Somnia ne cures: nam mens humana quod optat,
Dum vigilat, sperans, per somnum cernit idipsum.
|
|