De boec van Catone
(1846)–Anoniem Duytschen Catoen, Den– Auteursrechtvrij
[pagina 87]
| |
Prologus.Securam quicunque cupis traducere vitam,
Ga naar margenoot+ 1. Despice divitias, si vis animo esse beatus:
Quas qui suspiciunt, mendicant semper avari.
2.[regelnummer]
Commoda naturae nullo tibi tempore deerunt,
Si contentus eo fueris, quod postulat usus.
3.[regelnummer]
Cum sis incautus, nec rem ratione gubernes:
Noli fortunam, quae non est, dicere caecam.
4.[regelnummer]
Dilige denarium: sed parcè dilige formam;
Quem nemo sanctus, nec honestus captat habere Ga naar voetnoot(1) .
5.[regelnummer]
Quum fueris locuples, corpus curare memento,
AEger dives habet nummos, se non habet ipsum.
6.[regelnummer]
Verbera cum tuleris discens aliquando magistri,
Fer patris imperium, quum verbis exit in iram.
7.[regelnummer]
Res age quae prosunt; rursus vitare memento,
In quibus error inest, nec spes est certa laboris.
| |
[pagina 88]
| |
8.[regelnummer]
Quod donare potes, gratis concede roganti:
Nam recte fecisse bonis, in parte lucrorum est.
9.[regelnummer]
Quod tibi suspectum est, confestim discute quid sit:
Namque solent, primò quae sunt neglecta, nocere.
10.[regelnummer]
Cum te detineat veneris damnosa voluptas,
Indulgere gulae noli, quae ventris amica est.
11.[regelnummer]
Cum tibi proponas animalia cuncta timere,
Unum praecipio tibi plus hominem esse timendum.
12.[regelnummer]
Cum tibi praevalidae fucrint in corpore vires,
Fac sapias, sic tu poteris vir fortis haberi.
13.[regelnummer]
Auxilium à notis petito, si fortè laboras:
Nec quisquam melior medicus, quam fidus amicus.
14.[regelnummer]
Cum sis ipse nocens, moritur cur victima pro te?
Stultitia est morte alterius sperare salutem.
15.[regelnummer]
Cum tibi vel socium, vel fidum quaeris amicum,
Non tibi fortuna est hominis, sed vita petenda.
16.[regelnummer]
Utere quaesitis opibus; fuge nomen avari:
Quid tibi divitiae prosunt, si pauper abundas?
17.[regelnummer]
Si famam servare cupis, dum vivis, honestam:
Fac fugias animo, quae sunt mala gaudia vitae.
18.[regelnummer]
Cum sapias animo, noli, irridere senectam:
Nam quicumque senex, puerilis sensus in illo est.
19.[regelnummer]
Disce aliquid: nam cum subitò fortuna recedit,
Ars remanet; vitam hominis non deserit unquam.
20.[regelnummer]
Perspicito tecum tacitus, quid quisque loquatur:
Sermo hominum, mores et celat et indicat idem.
21.[regelnummer]
Exerce studium, quamvis perceperis artem:
Ut cura ingenium, sic et manus adjuvat usum.
22.[regelnummer]
Multùm venturi ne cures tempora fati:
Non mortem metuit qui scit contemnere vitam.
23.[regelnummer]
Disce, sed à doctis: indoctos ipse doceto:
Progaganda etenim rerum doctrina bonarum.
24.[regelnummer]
Hoc bibe quod possis, si tu vis vivere sanus:
Morbi causa mali, nimia est quaecumque voluptas.
| |
[pagina 89]
| |
25.[regelnummer]
Laudâris quodcunque palàm, quodcunque probáris.
Hoc vide, ne rursus levitatis crimine damnes.
26.[regelnummer]
Tranquillis rebus, quae sunt adversa caveto:
Rursus in adversis melius sperare memento.
27.[regelnummer]
Discere ne cesses: curâ sapientia crescit,
Rara datur longo prudentia temporis usu.
28.[regelnummer]
Parcè laudato: nam quem tu saepè probâris,
Una dies, qualis fuerit, monstrabit, amicus.
29.[regelnummer]
Ne pudeat, quae nescieris, te velle doceri:
Scire aliquid laus est, pudor est nihil discere velle.
30.[regelnummer]
Cum Venere et Baccho lis est, sed juncta voluptas.
Quod blandum est, animo complectere, sed fuge lites.
31.[regelnummer]
Demissos animo ac tacitos, vitare memento:
Quà flumen placidum est, forsan latet altiùs unda.
32.[regelnummer]
Cum tibi displicaet rerum fortuna tuarum,
Alterius specta, quo sit dicrimine pejor.
33.[regelnummer]
Quod potes, id tenta: nam littus carpere remis,
Tutiùs est multò, quam velum tendere in altum.
34.[regelnummer]
Contra hominem justum pravè contendere noli,
Semper enim Deus injustas ulciscitur iras.
35.[regelnummer]
Ereptis opibus noli moerere dolendo:
Sed gaude potiùs, si nil contingat habere.
36.[regelnummer]
Est jactura gravis, quae sunt, amittere damnis:
Sunt quaedam, quae ferre docet patienter, amicus.
37.[regelnummer]
Tempora longa tibi noli promittere vitae:
Quocunque ingrederis, sequitur mors corpus ut umbra.
38.[regelnummer]
Thure Deum placa: vitulum sine crescat aratro.
Ne credas placare Deum, dum caede litâtur.
39.[regelnummer]
Cede locum laesus fortunae, cede potenti:
Laedere qui potait, prodesse aliquando valebit.
40 Cum quid peccâris, castiga te ipse subindè:
Vulnera dum sanas, dolor est medicina doloris.
41.[regelnummer]
Damnâris nunquam, post longum tempus, amicum.
Mutavit mores, sed pignora prima memento.
| |
[pagina 90]
| |
42.[regelnummer]
Gratior officiis quò sis magè, charior esto,
Ne nomen subeas, quod dicitur officiperdae.
43.[regelnummer]
Suspectus, caveas ne sis miser omnibus horis:
Nam timidis et suspectis aptissima mors est.
44.[regelnummer]
Cum famulos fueris proprios mercatus in usus,
Ut servos dicas, homines tamen esse memento.
45.[regelnummer]
Quam primùm rapienda tibi est occasio prima,
Ne rursus quaeras, quae jam neglexeris antè.
46.[regelnummer]
Morte repentina noli qaudere malorum:
Felices obeunt, quorum sine crimine vita est.
47.[regelnummer]
Quum tibi sit conjunx, ne res et fama laboret,
Vitandum ducas inimicum nomen amici.
48.[regelnummer]
Quam tibi contingat studio cognoscere multa,
Fac discas multa: et vites nil velle doceri.
|
|