Acte van resignatie eener vicarie in de domkerk te Utrecht.
(31 Juli 1591.)
Anno a nativitate Domini millesimo quingentesimo nonagesimo primo, die quidem postrema mensis Julij, in mei Notarii publici testiumque infra scriptorum, ad hoc vocatorum specialiter et rogatorum, presentia, personaliter constitutus honestus Bruno a Kuyck, rector et possessor pro tempore Vicariae, sive perpetuae capellaniae fondatae, erectae et dotatae in capella Udonis, in Ecclesia Metropolitana Trajectensi, non ex dolo, metu, fraude aliave aliqua sinistra machinatione inductus vel circumventus, sed sua libera et spontanea voluntate, ex certa scientia animoque deliberato omnibus melioribus modo, via, jure, causa, forma et stylo, quibus melius et efficacius potuit et debuit, potestque et debet, fecit, constituit, creavit, deputavit et solemniter ordinavit suos veros, certos, legitimos et indubitatos procuratores, actores, factores negociorumque suorum infra scriptorum gestores ac nuncios speciales et generales, ita tamen quod specialiter generalitati non deroget, nec e contra honorabilem nec non providum, discretum virum Timannum a Kuyck, ad ipsius con-