Poëmata(1623)–Jacob van Zevecote– Auteursrechtvrij Vorige Volgende [pagina 257] [p. 257] In aduentum R.D.A.T.G.E. QVid dubitas lentos cur aegrè proferat ignes, Huncq́ue morâ stringat sol breuiore diem? Antonio natura iubet concedere solem, Quae simul hic soles non sinit esse duos. Ad D.O.C.B. profitentem. CHRONICON. DeIN MIhI VIVere ChrIstVs est. SE vel vestiat auro, Vel tinctâ tragico murice purpurâ Et venetur honores, Quem vanâ nimium ludit imagine Pellax gloria mundi. Obscenam foueat in tepido sinu Moecham mollis adulter, Et toto stolidus gutture Cypridos Potet dulce venenum, Quod damnata dein non satiabili Rodet viscera morsu. Me longè stimulans nobilior sitis Ad vitalia Christi Fortunae saturum vulnera prouocat, Illic immemor auri, Et mundi dubijs casibus altior, Dio nectare potus Spernam letifero noxia toxic[o] [pagina 258] [p. 258] Vafrae pocula Circes, Et viles siliquas queis sterilis suos Mundus pascit alumnos: Illic continuò dum fruar otio, Securaq́ue quiete, Me nullum pauidâ crimen imagine Perturbare, nec vlla Terrenis poterit Cypris amoribus. Illic victor ouabo, Et cunctis gradiar fortior hostibus. Et si quando seuero Deducens hominum stamina pollice, Concludat breue vitae Optata spatium Parca coronide, Nullo nubila luctu Fatalis feriet intrepidum dies, Tunc non vlla sequetur Funus flebilibus praefica naenijs, Et non vlla beatos Manes excipient moesta celeumata, Sed me vulnera Christi Victurum superis sedibus inserent. Vorige Volgende