Poëmata(1623)–Jacob van Zevecote– Auteursrechtvrij Vorige Volgende [pagina 254] [p. 254] Ad F.F.W. Profitentem. ARdet infelix Sodome, peritq́ue Sulphuris foedo tumulata busto, Et licet tardè, tamen esse iusta Numina sentit. Lethus à Diuis monitus benignis Praeuenit cladem catus imminentem, Praeuenit promptum nimium furentis Fulmen Ihouae. Et fugit velox citò diruendum Horridum sacri sceleris lupanar, Nec tamen totus fugit, infidelis Restat Iphille. Illa dum vecors vetitos ad ignes Non satis cautos oculos reflexit, Induit duram silicem, nec vltra Saxea vidit. Mundus infamem Sodomen secutus Prouocat lentos superos, suisq́ue Non sinit culpis Nemesin volentem Ponere fulmen. Gaudet infelix, neque gaudiorum Prospicit finem tragicum suorum, Nec scit imprudens, lateat quod istâ Anguis in herbâ. Tu nimis vani breue schema saecli, Et nouae luxum Sodomis relinquens [pagina 255] [p. 255] Praeuenis foetam Domini Tonantis Callidus Iram. Perge Fulgenti facie irretortâ, Et caue spreti meminisse mundi, Grande in exemplum tibi curiosae Sors sit Iphilles. Vorige Volgende