Poëmata(1623)–Jacob van Zevecote– Auteursrechtvrij Vorige Volgende [pagina 249] [p. 249] Nobiliss. Et Generoso V. Henrico a Bronchorst Arcis Viluordianae Praefecto, &c. ACcipe metra tuus tibi quae Zeuecotius offert Bronchorsti generis fama decusq́ue tui. Hîc tibi pro folijs producent carmina siluae Quae poterunt oculos pascere fortè tuos. Hîc tibi pro varijs fruticum speciebus & herbis, Inuenies vario metra ligata pede. At si fortè tuis, vt erunt, indigna Camoenis, Et videas animo non placitura tuo; Ah caue ne teneros perimat tua spongia versus, Aut mea difficili carmina fronte legas. Adspice diuerso variatas germine siluas; Siluarum varij conditione sumus. Silua tibi violas, vrticas silua ministrat, Multaq́ue graminibus sunt mala mixta bonis. Nos quoque non vno facimus dum carmine siluá, Quid vetat vrticis iungere posse rosas? Ipse quidem si stella mihi minus atra fuisset Quae fuit in cunas imperiosa meas: Ad tua maiores animans praeconia Musas, Efferrem tumido regia scripta stylo. At modò dum prohibent, sine queis quid possumus? astra, Quae tibi metra damus qualiacumque lege. Vorige Volgende