Poëmata
(1623)–Jacob van Zevecote– AuteursrechtvrijAd Elegantiss. Poëtam Iustum Harduinum Gand.
HArduini patriae cui dictant Carmina Musae,
Cui cingit meritas Daphnis honora comas;
Quid facis aestiuo dum feruet Sirius astro,
Et furit igniuomis Sol violentus equis?
Num repetis veteres Rosimondae flebilis ignes.
Quaeq́ue semel iuueni vulnera fecit amor?
Vel magis Hebraei lacrymosa Poëmata regis
Transfers ad patrios Belga Poëta modos?
Vel potius Flandrâ Rosimunden voce loquentem
Voluis, Alostani nobile Vatis opus.
Quidquid agis stupido vulgi secretus ab aestu
| |
[pagina 193]
| |
Quod propè caelicolis te iubet esse parem:
Dî tribuant vestris constantia fata Camoenis,
Néve tuis noceant quae nocuêre meis.
Me febris affectum depascens arida corpus,
Aonij socium non sinit esse chori.
Membra calor, fugit ora cibus, violentia morbi
Detinet ingrato membra ligata thoro.
Quin etiam crebros patitur gingiua catharros.
Pectoraq́ue ingenti tacta dolore stupent.
Qualiter in tumulis effaeta cadauera pallent,
Quae premit aeternis lurida mors tenebris;
Occupat informem macies turpissima vultum,
Frigidus exsangui pallor in ore sedet.
Nec recreant fessam dilecta poëmata mentem,
Quaeq́ue solent animum scripta iuuare meum,
Vt leuis aestiuo volucris quae cantat in horto,
Dum brumae remeant tempora, muta silet:
Sic sequitur laetum genialis Musa Poëtam,
Tempora dum surgunt nubila, Musa fugit.
Qui memini quondam Domini gratissima Phoebi
Ante meum toties castra stetisse thorum.
Qui potui pedibus tragicos aptare cothurnos,
Et fari tumido congrua verba stylo.
Cuî Dea Melpomene titulum nomenq́ue Poëtae,
Cuî dedit Aoniam doctus Apollo chelyn
Nil modo quam varijs minitantia monstra figuris,
Diraq́ue luminibus schemata cerno meis.
Apparet rigidi facies macilenta doloris,
Apparent pauido somnia plena metu.
| |
[pagina 194]
| |
Quêis comes accedit liuenti corpore morbus
Qui gerit instantis ferrea tela necis.
His ego vulturibus lacerandum praebeo corpus
Ixion videar alter vt esse mihi.
His socijs tristem Libitinae ducor ad aedem,
Quiq́ue breui nostro crescit ab igne rogus.
Tu tamen Harduini, si non iniusta rogemus,
Teq́ue mihi sancto foedere iunxit amor:
Scribe quod in tumuli sculpetur marmore carmen,
Ignorata meum ne premat vrna caput.
|
|