Poëmata
(1623)–Jacob van Zevecote– AuteursrechtvrijD. Maria Magdalena mortuum Christum deplorat.
ET semel aestiuo viduatur terra colore,
Et semel amissis plorat egena rosis.
Quaeq́ue prius vernas solet exaudire volucres,
Silua gemit veteres despoliata comas.
Illaq́ue tam varijs ornata monilibus herba,
Languet inhumani flamine tacta Noti.
Tu fueras ver Christe meum, tu vera voluptas,
Tu decus, ac animae gloria sola meae.
Quae mihi te rapuit. rapuit simul inuida Parca
Omnia quae poterant cor recreare meum.
Non modò muscosi dulces Iordanis ad vndas
Me iuuat è nitidis texere serta rosis.
Ah nimis effuso concretae sanguine squalent,
Queis soleo flauis texere serta comis.
Non modò cum tanto mihi quae placuêre magistro,
Arrident animo castra paterna meo.
Castra valete, meum vel rursum reddite Christum,
Hoc sine nec regum tecta superba placent.
Tu quoque quae nostros cingis vicina penates,
Dum Christum non scis reddere, silua vale.
Non me tu posthac blanda genialis in vmbrâ,
| |
[pagina 167]
| |
Defensam nimio solis ab igne teges.
Non volucrum lepido mulcebis vt ante susurro,
Dum feruens calidis Sirius ibit equis.
Crux vmbram mihi sola dabit, crux sola quietem;
Non facit ad votum mollior vmbra meum.
Non volo praeteriti posthac memor esse fauoris,
Acta est laetitiae scena suprema meae.
Non volo delicias animo reuocare vetustas,
Cum meus ad lacrymas mortuus vrget amor.
Christe iubes lacrymas? lacrymas tibi Christe profundo:
O semel has vtinam Christe videre queas!
Quid voueo infelix? mors quae tibi clausit ocellos
Illa vetat lacrymas posse videre meas.
O vtinam mors aequa meos quoque claudat ocellos
Ne videam Domini vulnera cruda mei!
Magdala quò raperis? potius non claudat ocellos,
Vt plangam Domini vulnera cruda mei.
Vt te Christe tuum lacrymans sequar vsque sepulchrum
Deploremq́ue tuam praefica moesta necem.
Hic mihi noster amor magalia parua locabit,
Vt viuat Domino Magdala iuncta suo.
Heu quotiës tunc Christe tuum lustrabo cadauer,
Et socium tristis se mihi iunget amor.
Heu quoties duri crudelia saxa sepulchri
Luna videns lacrymis humida facta meis:
Sinceri nimios animi testabitur ignes.
Dum flentem lassis transgredietur equis.
| |
[pagina 168]
| |
Interea tu Christe meas patiere querelas,
Non audituros inter abire Notos.
Interea tu Christe meos patieris ocellos
Non profecturae fundere flumen aquae.
Donec fatidicam Lachesis mihi neuerit horam,
Iunxerit & membris haec mea mebra tuis.
O me felicem, si post mea funera rupes
Cum Domino famulam contegat vna suam!
Tunc amor inscribet nostro monumenta sepulchro,
Non extinguendis carmina pauca notis.
Hîc iacet infami qui fixus in arbore, summum
Sanguine placauit Hostia vera Patrem.
Cui dum fata sui gemit immatura Magistri,
Iuncta iacet lacrymis Magdala mersa suis.
|
|