Poëmata
(1623)–Jacob van Zevecote– AuteursrechtvrijIn Peccatorem.
IMpie quò properas? cur te malesuada voluptas
Immemorem Domini praecipit esse tui?
Quid tibi cum siliquis? cur prono cernuus ore
In nimis abiectam lumina figis humum?
Adspice quàm variâ pingatur imagine coelum;
Exhibet hoc oculis nobile schema tuis.
Hinc vagus eois Titan procedit ab vndis,
Lucifero pulchrum dum vehit axe diem:
Donec ad Hesperium pertingens vsque cubile,
Occiduo fessos gurgite mergit equos.
Illinc nocturnas prohibens horrere tenebras,
Non vnquam stabili Cynthia fronte micat:
Et modò dimidia, modò pleno lumine fulgens,
Supplet fraternas officiosa vices.
Inde nitent Hyades, ferroq́ue armatus Orion,
Non procul à stellis Taure corusce tuis.
Inde canis duplicat solares Sirius aestus,
| |
[pagina 162]
| |
Et calido siccos sidere torret agros.
Hîc Auriga duos manibus qui sustinet haedos,
Abluit auratas lacte micante comas.
Hic in Zodiaco bis sex mirare figuras
Quae mandant Domini te meminisse tui.
Sperne igitur tragico claudendos fine triumphos,
Quaeque nimis diro pocula felle madent.
Sic postquam meritò te mors inscripsit Olympo,
Stabis in astrifero tu quoque stella polo.
|
|