| |
Actvs secvndvs.
Haeresis Iconoclastarum.
SOror Megaerae, proximum Diti caput,
Foecunda scelerum mater & mundi lues
Stygis nigrantes haeresis liqui Lares:
Vt quam Pelasgus Inferûm regno dedit
Cruore tandem regio obsignet fidem.
Nec est timendum dedecus regni vetus,
Et abominando Regis incesti stupro
Violata sanctae Iura naturae scio.
Noui nefando pellicem dignam thoro
| |
| |
Natumq́ue ad omne crimen & luem genus.
Qui fulminantes numinis iusti minas,
AEquumq́ue scelerum vindicem spernens Deum
Aliena timidâ sceptra moderatur manu;
Nunquam satis securus instantis pauet
Vltoris iras, & sui sceleris memor
Nullum furente mente non audet scelus:
Et si quod aegro corde concepit nefas
Mundo tremendum licet & inuisum polo,
Luctante quamuis matre naturâ parit.
Nihil ille nomen integrum aut famam facit
Quem cuncta cogit facere regnandi furor.
Si quando sceptri fastus iniusti comes,
Pellaxq́ue regni luxus in praeceps trahit
Animum volentem, quidquid indomitus furor,
Aut iustioris dictat haeredis timor
Resolutus audet, vnicum hoc putat scelus,
Non esse multi sceleris & culpae reum.
Theodora perge, quidquid egisti hactenus
Quod te nocentem statuit & terrae & polo,
Pietas vocetur, crimen audendum est nouum,
Quod te tyranni Principis nuptam arguat,
Quod te nefandi coniugis neptem probet.
Aggredere nulli saeculo auditum scelus,
Aggredere nulli Principi audendum nefas.
Quid adhuc moraris? dedecus famae times?
Serò expauescis, fama non restat tibi,
Nomenq́ue multo scelere damnasti tuum,
Negas decere Principis tantae caput
| |
| |
Violare ferro? quidquid indignum & graue
Et turpe vitant caeteri, scortum decet.
Causámne morte quaeris? ingratam meo
Tuoq́ue si qua luxui vitam trahit,
Solo piandum sanguine admittit scelus.
Quisquis tyranno displicet, culpae licet
Scelerisq́ue purus, mortis est reus tamen,
Quis ille frontem decolor pinxit rubor?
Quis ille rarus rutilat in vultu color?
Num fortè totâ mente perpendit nefas,
Tantiq́ue sceleris iustus inuasit pudor,
Genasque pinxit purpurâ? hoc forsan foret
Ni talis esset, vita pudibundam negat,
Diroq́ue quamuis crimine moueri vetat:
Meretricis omnis exulat vultu pudor.
Quid ergo frons accensa? quid docent gena?
Quid vultus ille fammeus? noui notas
Veteris furoris: quidquid exundans dolor
Meditatur intus, consciae produnt genae,
Vultusq́ue curae fidus interpres suae.
Talis subinde solis occidui caput
Vicinus aestus nube purpureâ tegit;
Quin & propinqua murmurant dirum iuga,
Grauiq́ue passim cuncta mugitu tremunt,
AEquorq́ue placidum nullius iussu salit.
Quodcumque mundus gemuit admissum nefas,
Denunciauit antè praesagus dolor.
Theodora perge, sanguinem tandem bibe,
Quem diû sitisti. tradere insontem neci,
| |
| |
Audere quidquid dictat effrenis furor,
Miscere superis infera hoc tali decet
Iunctam tyranno: leuia non vnquam semel
Abominandus scelera produxit thorus.
Aggredere facinus, ipsa cui totam sacras
Deuota vitam grande defendam nefas.
Et qua Canopum nobili rigat vado,
Pontumq́ue Nilus ore non vno bibit,
Laudabo crimen. illa Carpathij timor
Gonoessa ponti, quaeq́ue vicinum freto
Nobilior olim Beffa Titaresson colit:
Et si quis vsquam fraude deceptus nouâ
Tanto probatam tempore abiecit fidem,
Factum probabit efferum, nunquam scelus
Damnare nouit ille, qui nullum Deum
Vel esse, vel punire sceleratos putat.
Melicerta, Senex.
O Fulgurantis sancte Dominator poli
Qui tot stupenda prodiga semper creas
Seruasq́ue dextrà, cuius ad nutum parens
Natura fasces prono submittit suos;
Qui dum recurrunt noctis vmbrosae vices,
Nullusq́ue nostrum Phoebus illustrat polum,
Pro Sole Lunam reddis, & nunquam pari
Formâ vagantes instruis diuae faces.
O qui per altas aetheris vasti plagas
Natare mandas sidera, & paruos seris
| |
| |
Per vasta coeli spatia stellarum choros,
Aulamq́ue multâ luce defendis tuam.
Qui dum perenni singulos gyro iubes
Coelos moueri, cardinem magni vetas
Nutare mundi. Daedale ô rerum artifex
Quàm multa, quàm stupenda secreto sinu
Penetranda nunquam spiritu humano tegis!
Quicumque mentem scelere non vno suam
Deformat audax, & suae vitae immemor
Criminibus addit crimina, & luem lue
Scelestus vrget alterâ, huic statim comes
Fortuna faciles lenis indulget dies,
Ipsoq́ue paene copiae cornu beans
Faustos coronat dote non vnâ lares,
Et delicato floridum fouens sinu
Perenne dulce marcido nectar pluit,
Et delibutum gaudio ambrosiâ cibat.
Sed qui statutae legis, & recti tenax
AEterna totâ mente suspirat bona,
Mund[i]q́ue luxum spernit, hunc curae premunt,
Et mille per diuortia insontem trahunt.
O quàm stupendo numine hunc orbem regis
Prudens Monarcha, quisquis innumera tuae
Miracla dextrae sperat humano miser
Penetrare sensu numeret is cunctas faces
Queis per silentes Luna dum vehitur polos,
Nox atra bigas vndique exornat suas:
Et numeret vna quotquot aut flores ager,
Aut Bacchus vuas gignit, aut spicas Ceres,
| |
| |
Totumq́ue puteo claudat angusto mare,
Et tunc laborem stultus accuset suum.
O qui benignâ cuncta dispensas manu
AEterne Genitor, vsquequò tantis gemet
Mens pressa curis? vsquequò vitae satur
Desideratum mortis optabit diem,
Quo tot miserias fessus abrumpet dolor?
Orientis ex quo Domina periuram dolens
Falsi mariti dexteram tristi iacet
Inclusa castro, mille perturbant meam
Curae quietem, mille me vexant metus.
Si nox fugacem mersit oceano diem,
Horretq́ue veste clausus vmbrosâ polus,
Dum cuncta curas dissipant, adhus mei
Vigilant dolores, & reluctantem licet
Per mille scopulos naufragam mentem trahunt.
Hinc laeua sensus somnia exterrent meos,
AEgerq́ue claudas animus empusas videt,
Et quotquot vmbrae spectra nocturnae vehunt,
Simulachra dirae mortis, hinc pauidus timor
Multo misellum pectus adstringit gelu.
At si rubentes manè coniungens equos
Orbi serenum Phoebus aduexit diem,
Tunc alia rursum cura, tunc nouus timor
Animum fatigat, inde funesto micat
Ferro satelles, hinc inhumano minax
Augustus instat ore, nec centum pudet
Onerare probris coniugis suae caput
O quàm reciproco totus Euripo fluit
| |
| |
Refluitq́ue mundus! illa tam mango semel
Felix marito, nobili stirpe edita,
Regina mundi, clausa iam turpi specu
Sortis tremendas patitur & luget vices:
Suoq́ue cunctos damnat exemplo duces
Qui tam caducae sortis innixi rotae
Globo fugaci lubricos credunt pedes,
Et se beatos esse vesani putant.
Ah quàm timendum est sortis ambiguae leui
Pasci fauore! quisquis infidae nimis
Confisus aurae fragile suspirat bonum,
Et alta stultus regna mendaci cupit
Fulgore captus, nescit ah nescit miser
Quàm multa saepè moesta tam laeto tegit
Fortuna vultu: purpuram multi ambiunt,
Pauciq́ue noscunt, tincta non frustrà rubet
Cruore, cunctos palla quae vestit duces.
Quàm melius illis vita securo fluit
Deducta filo, quos ab insanâ procul
Aulâ remotos, otio molli fouet
Inter paternos Pallas aut Hymen Lares!
Queis nec quietem cura nocturnam rapit,
Nec quae coruscum solis abscondit caput
Eclypsis vllam dira praesagit necem;
Quies fronte nunquam liuidâ & tristi comâ
Ardet cometes, omen aduersum tremat
Quicumque sorti notus excelso sedet
Solio superbus, nescit inconstans Dea
Nocere queis non profuit frustrà bonam
| |
| |
Quicumque sortem spreuit, aduersam timet.
Quid pertinace transigis luctu diem,
Lentisque Princeps lacrymis vrges genas?
Quid te fatigat? quis nouus pungit dolor?
Quidquid afflicti solent.
Cuncta quae Princeps pati
Potest Maria, cuncta quae diri furor
Imminuit iras, cuncta qui minuit dies.
Vel potius auxit; illa quae lentas diu
Scintilla vires colligit, tandem micat,
Subitoq́ue totam funere inuoluit domum.
Aut esse nullum credit, aut spernit Deum?
Princépsne perdet Principem?
Statuta seruet, cuius in taedâ duplex
Natura mater doluit admissum nefas?
Contentus istâ carceris poenâ, integram
Iuncta est Erinnys, cuiq́ue tam dirus fuit
Pater tyrannus? nescit affectu trahi
Meliore pectus, si quod exemplo ferox
Proponit hominum, melior auertit Deus.
| |
| |
Vtinam! sed heu me! timeo.
Nescio; sed heu me! timeo, & ingentis mali
Praesagus animus pectus incendit meum.
Quodeumque tantus crimen accusat metus
Vulgare non id esse, nec medium puto.
| |
Chorus.
AVdax nimium qui se vetiti
Et tam stolido deuius ausu
Iustas Superos traxit ad iras.
Tunc quae varios sponte colores
Et multiplices vndique fructus
Intacta prius terra gerebat,
Damnata dein, non nisi steriles
Tristi gremio protulit herbas:
Nec nisi multo iussa labore
Semina longis credita sulcis
Reddere coepit. tunc impietas
Libera magnum spreuit Olympum,
Ac multorum portenta Deûm
Coepit fatuis fingere votis,
Et vel trunco vel mage saxo
Non permisso thure litauit.
O quàm multis exulat aris
Verus superi Rector Olympi!
Quot praecipites deuius error
| |
| |
Rectà stygium ducit ad orcum!
Nescit veri iussa Tonantis
Quisquis pluuio proximus Austro
Nondum notas incolit oras,
Vbi quae mundi sustinet orbes
Nunquam nostri conscia coeli
Sidera versat stella polaris.
Iacet hesperiis cognita nautis
Vbi sublimi vertice magnus
Aliud coelum sustinuit Atlas
Procul à nostro diuisa polo
Tisnada variis foeta metallis,
Et Bresiliae fertile regnum,
Et Caribanae nobile littus,
Et Paguanae barbare tellus,
Vbi crudeles iugiter arae
Captiuorum sanguine fumant,
Vbi sub querulis pauitant tepidi
Dentibus artus, quando recenti
Horrida tabo membra vorantur
Aurea praeter sidera coeli,
Praeter pluuios Iridis arcus,
Et quae toto credit Olympo
Spargi variis bruta figuris
Barbara Cusco, vel Viracocam
Cui sidereos subiicit orbes,
Vel Pacacumam qui fructifero
Ornat grauidam germine terram.
Vel Macacocam qui caerulea
| |
| |
Torquet valido regna tridente,
Stulto nimium corde veretur.
Colit insignem Manta smaragdum,
Colit innumeros impia diuos
Mexicà tellus: vbi captiuum
Dum semel aegros perderet ignes.
Totoq́ue semel cresceret orbe
Aurea Phoebe, Numinis instar
Thure colebant, qui post primi
Gaudia mensis, sanguinolentas
Caesus ad aras diro tragicam
Concludebat funere vitam.
Brama innumeros sibi perpetuo
Succedentes ordine mundos,
Pluresq́ue Deos inscia fingit,
Hominesq́ue putat morte solutos
Aliâ rursus viuere sorte,
Et vel pinnis findere fluctus,
Rapidasq́ue Tigres, vel per summa
Ferri leuibus nubila plumis,
Fessosq́ue dein diuûm comites
Elementa colit diuersa Siam
Quae post fluidae tempora vitae
Repetunt proprios cuncta clientes;
Quisquis terram coluit, cultae
Conditur inter viscera terrae.
Quisquis aquarum tactus amore
| |
| |
Caetera spreuit, mergitur vndis
Lauta aequoreis piscibus esca.
Pascit tremulas corpore flammas
Quisquis flammam viuus adorat.
Cibat aërias fixus in altâ
Arbore volucres, cui viuenti
Numen fuerat mobilis aër.
Mens sibi fingit perdita nugas!
Stolidus regni mysta Siani
Saecula mundo: tunc qui tantum
Iam furit vno feruidus oculo,
Septem pandet lumina Phoebus,
Queis aequoreas ebibet vndas,
Queis immensum vindice flammâ
Destruet orbem. sed duo calidis
Quae restabunt tecta fauillis
Binos homines oua creabunt,
Qui foecundo semine cultum
Iterum poterunt reddere mundum:
Quem non salsis Neptunus aquis
Alluet vnquam, tantum rigui
Vndique fontes, dulcesq́ue lacus,
Irrorabunt molliter herbas,
Spargent variis floribus agros.
Qui Calicuti dogma tuentur,
Et Bragmanicae somnia sectae,
| |
| |
Vnum credunt esse Tonantem,
Qui stelliferas incolit arces,
Terraeq́ue nihil crimina curat
Nimis à nostro dissitus orbe;
Solumq́ue putant, daemona totum
Flectere mundum, cuius facies
Quamuis tetro schemate picta
Triplici radiet liuida cornu,
Quamuis olidae limina buccae
Quatuor altis dentibus armet,
Vndique multo tubere cingat,
Semper gratos halat odores
Non nisi roseo lota liquore,
Cui iugulatus sanguine gallus
Semper calidas imbuit aras.
Quisquis gelidum potat Araxim,
Quisquis Chinae nobile regnum,
Quisquis geminae littora Iauae
Aut famosas fruge Moluccas
Aut Iaponios incolit agros;
Habet haud vno schemate ficta
Ridendorum monstra Deorum.
Qui perpetuis viuit in agris,
Rarasq́ue colit Tartarus vrbes,
Vix quid credat dicere posset.
Qui Boreali proximus astro
Candida mittit vellera Moschus,
Et tam latis imperat agris
| |
| |
Quos Euxino gurgite Nereûs,
Et Parrhasio sidere claudit
Quae sibi finxit somnia credit,
Et sincerae dogmata fidei
Vetitis miscet ritibus audax.
Sequitur falsum Turca prophetam,
Nec meliorem Persia vatem,
Et Sousinici Machima nugas,
Et Machlotati somnia Grullus:
Infera quidquid dictat Erinnys
Totâ sequitur mente Pelasgus,
Et tam stupidae dogmata sectae
Duro nimium corde tuetur.
Scilicet omnes abstulit error
Quos vel scelerum dira libido
Nimis horrendo fascinat oestro,
Vel quos falso schemate ludit
Breuis infidi gloria mundi.
|
|