Rymende uyt-legginghe naer den letterlycken, ver-holen ende sedelycken sin, van de honderd ende vyftigh psalmen van den heylighen koninghlycken propheet David(1660)–Peeter de Vleeschoudere– Auteursrechtvrij Vorige Volgende [pagina XVII] [p. XVII] Eidem congratulatur D. Jacobus Franciscus Adami, ordinis praemonstratensis, Et è Monasterio Grimbergensi Pastor in S. Agathę Berchem Bruxellensis. QVàm bene Psalmographum Scriptor transformat, & ejus Archetypum simulans, exprimit effigiem! Rufus erat David; rufet Curatus in Alphen: David pavit oves; is quoque pascit eas. Millia Jessicides fudit; sine sanguine, verbo Est toties Agni victima caesa suo. Versibus hic Dominum laudavit; laudat & ille: Ecce pares formâ, carmine, caede, pedo. At natale solum solùm discordat; in Hebron Hebraeus cecinit; Flander in Alphe canit. Prô dolor! ut unum est, quod non convenerat illis: Par est, dissidium dissita zona facit. Sed levis hic timor est; hodie, quae Numina Soles Arvaq́ue dissociant, cras socianda dabunt. Regia, vox, aetas, symphonia, pastor, ovile, Sedibus aethereis Thelephe fiet idem. Grex igitur, pecudesq́ue rogant, Davidice Psalte, Pace tuis, liceat, jungere plectra tonis. Aulaedi sequimur te praecentore Cborago, Ordimur patriam vocibus ergo simul Balemus, cantemus, laudemus, jubilemus, Ambo poli resonent hoc sine fine melos. Gloria sit Patri, similis sit gloria Nato, Gloria Spiritui, ceu fuit, est, & erit. Amen. Vorige Volgende