't Ronde jaer, of den schat der geestelijcke lofsangen(1660)–Christianus Vermeulen– Auteursrechtvrij Vorige Volgende Derde Lof-sangh van 't H. Sacrament. 1. A Doro te devotè latens Deitas, Quae sub his figuris vere latitas. Tibise cor meum totum subjicit, Quia te contemplans totum deficit. Ave JESU Pastor fidelium, Adauge fidem omnium in te credentium. 2. Visus, Gustus, Tactus in te fallitur, Sed auditu solo tutò creditur. Credo quidquid dixit Dei filius, Nil hoc veritatis verbo verius. Ave JESU Pastor, &c. 3. In cruce latebat sola Deitas, Ast hîc latet simul & humanitas. Ambo tamen credens utque confitens, Peto quod petivit latro poenitens. Ave JESU Pastor, &c. 4. Plagas sicut Thomas non intueor, Deum tamen meum te confiteor. Fac me tibi semper magis credere, In te spem habere, te diligere. [pagina 106] [p. 106] Ave JESU Pastor, &c. 5. O memoriale mortis Domini, Panis verus vitam praestans homini: Praesta meae menti de te vivere, Et te illi semper dulcè sapere. Ave JESU Pastor, &c. 6. Pie Pellicane JESU Domine, Me immundum munda tua sanguine: Cujus una stilla salvum facere Totum mundum quit ab omni scelere. Ave JESU Pastor, &c. 7. JESU quem relatum nunc adspicio, Quando fiet illud, quod tam sitio: Ut te revelata cernensfacie, Visu sim beatus tuae gloriae. Ave JESU pastor fidelium, Adauge fidem omnium in te credentium. Vorige Volgende