Amoris divini emblemata
(1615)–Otto Vaenius– Auteursrechtvrij
[pagina 78]
| |||||||||||||||||
Amor aedificat.Ga naar margenoot+Exemplum esto fidelium in verbo, in conuersatione, in charitate, in fide, in castitate, vt profectus tuus manifestus sit omnibus. Humiliter sine inflatione, sobriè sine praesumptione, certitudinaliter sine haesitatione, veraciter sine errore, simpliciter sine deceptione, salubriter cum charitate & dilectione, vtiliter cum proximorum aedificatione, liberaliter cum gratuita communicatione, efficaciter cum bona operatione; scienti enim bonum & non facienti, peccatum est illi. Ga naar margenoot+Qui in occulto bene viuit, sed alieno profectui minimè proficit, carbo est. Qui verò in imitatione sanctitatis positus, lumen rectitudinis ex se multis demonstrat, lampas est, quia & sibi ardet, & alijs lucet. Del edifiçio Christiano
La charidad es la cal,
Y sin calor fragua mal.
| |||||||||||||||||
[pagina 79]
| |||||||||||||||||
|