Amoris divini emblemata
(1615)–Otto Vaenius– Auteursrechtvrij
[pagina 76]
| |||||||||||||||||
Constans est.Ga naar margenoot+Constans & perfectus debet esse Amor noster, vt si necesse fuerit, amore illius moriamur, qui amore nostri placidè ac benignè mori dignatus est. Ga naar margenoot+Fortis vt mors dilectio, quia sicut mors corpus interimit, sic ab amore rerum temporalium aeternae vitae charitas occidit: nam quem perfectè absorbuerit, ad terrena velut insensibilem reddit; neque sanctus quispiam mori pro Domino potuisset in corpore, si prius à terrenis desiderijs mortuus non fuisset in mente. Ga naar margenoot+Flammis externis superari charitatis Christi flamma non potest, segnior est ignis qui foris vrit, quàm qui intus accendit. Ga naar margenoot+Si cruci affigatur, si flammis tradatur, semper amat qui verè amans est. El Amor que haste la muerte
No conserua su vigor,
No se quente por Amor.
| |||||||||||||||||
[pagina 77]
| |||||||||||||||||
|