Amorum emblemata(1608)–Otto Vaenius– Auteursrechtvrij Vorige Volgende [pagina VIII] [p. VIII] Ad Librum. Discolor est mundi facies, diuersaq́ue rerum Natura: ipse vices quattuor annus habet. Bruman ver sequitur ver excipit aestus, & aestum Autumnus, quem mox frigida trudit hiems. Nos etiam studio non semper viuimus vno; Officia aetati sunt sua cuique data. Quod puerum, quod vesticipes non dedecet annos, Dedeceatq́ue virum dedeceatque senem. Hunc moneo seruare modum, nec quolibet ire, Vel temerè quouis te insinuare, liber. Bullatum vitare gregem, vitare senilem Praecipio frontem & triste supercilium: Nec grauium curas interpellare virorum: Austera, ah minimè tu facis ad studia. Ad iuuenes age, carpe viam lepidasq́ue puellas: Hos decet ingenium nosse, Cupido, tuum: Hos artes astusq́ue tuos, quibus omnia latè Subijcis, & cunctis gentibus imperitas. Ph. Rubenius. [pagina 1] [p. 1] C. Boel fecit. Vorige Volgende