Admodvm ILLti. domino,
D. Gvilielmoe Bavaro Domino de Holinchovem, eqviti avrato.
QVo tempore huic vrbi te habere, mihi tecum interdum esse contigit, vidi planeq́ue perspexi, inter litterarum & elegantie studia, nostra hac arte pingendi non minimùm te oblectari. Itaque post discessum tuum, saepè mecum deliberaui, quod potissimum artis simul & animi specimen tibi praeberem ac dicarem. Tandem venit in mentem Amorum aliquot Emblemata inter scedas meas esse, quae iam olim in iuuentute conceperam atque delineaueram: & quamquam haec aetati nunc meae parum congruerent, tuę tamen, id est, bonae & florenti satis conuenire, eiq́ue recreandae esse posse. Quibus adductus in aes incidi, praeloq́ue committi curaui, & ecce, quò destinaueram, nunc mitto, tibiq́ue offero cum voto, lubens vt volensq́ue accipas, meq́ue tibi deuotum Amore, quo soles, porro prosequare. Ita te Admodùm Illris Domine, voti compotem Deus faciat atque seruet, Antuerpiae.