Psalmus. 115.
Credidi, propter quod locutus sum: ego autem humilatus sum nimis.
Ego dixi in excessu meo: Omnis homo mendax.
Quid retribuam Domino: pro omnibus quae retribuit mihi?
Calicem salutatis accipiam: & nomen Domini invocabo.
Vota mea Domino reddam coram omni populo ejus: pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum ejus.
O Domine, quia ego servus tuus: ego servus tuus, & filius ancillae tuae.
Dirupisti vincula mea, tibi sacrificabo hostiam laudis: & nomen Domini invocabo.