Canticum B. Mariae Virginis. Luc. cap. 1.
Magnificat: anima mea Dominum.
Et exultavit spiritus meus: in Deo salutari meo.
Quia respexit humilitatem ancillae suae: ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes.
Quia fecit mihi magna qui potens est: & sanctum nomen ejus:
Et misericordia ejus à progenie in progenies: timentibus eum.
Fecit potentiam in brachio suo: dispersit superbos mente cordis sui.
Deposuit potentes de sede: & exaltavit humiles.
Esurientes implevit bonis: & divites dimisit inanes.
Suscepit Israel puerum suum: recordatus misericordiae suae.
Sicut locutus est ad patres nostros: Abraham, & semini ejus in saecula.
Gloria patri, & Filio.