Devote oeffeninghe op de vijf lettere van de soete ende alderheylichste namen Iesus ende Maria
(1628)–Augustinus van Teylingen– Auteursrechtvrij
[pagina 277]
| |
Int Latijn.Adoro te devote latens deitas,
Quae sub his figuris vere latitas.
Tibi se vor meum totum subjicit
Quia te contemplans totum deficit.
Ave Iesu pastor fidelium,
Adauge fidem omnium in te credentium.
Visus, tactus, gustus, in te fallitur,
Sed auditu solo tuto creditur.
Credo quicquid dixit Dei Filius:
Nil hoc verbo veritatis verius. Ave Iesu, &c.
In cruce latebat sola Deitas,
At hic latet simul & humanitas:
Ambo tamen credens atque confitens,
Peto quod petivit latro paenitens. Ave Iesu, &c.
Plagas sicut Thomas, non intueor:
Deum tamen meum te confiteor:
Fac me tibi semper magis credere,
| |
[pagina 278]
| |
In te spem habere, te diligere. Ave Iesu, &c.
O Memoriale mortis Domini,
Panis vivus vitam praestans homini,
Praesta meae menti de te vivere,
Et te illi semper dulce sapere. Ave Iesu, &c.
Pie Pellicane, Iesu Domine,
Me immundum munda tuo sanguine,
Cujus una stilla salvum facere
Totum mundum quit ab omni scelere. Ave Iesu, &c.
Iesu, quem velatum nunc aspicio,
Oro fiat illud quod tam sitio,
Ut te revelata cernens facie,
Visu sim beatus tuae gloriae. Ave Iesu, &c.
|
|