Elegia in Honorem D. Joannis Swammerdammii, M.D.
Naturae Insectorum Indagatoris indefessi, incomparabilis.
Allocutio ad Harveum τ̎ πάνυ.
Flos & honos Anglae gentis, quo, judice Phoebo,
Nil quicquam eximius terra Britanna tulit;
Artis delicium nostrae, quo sospite quondam
Sidera tangebat vertice celsa suo;
Desine jam gemitus, tua jam suspiria cessent,
Quod multa abstulerit ter scelerata manus,
Quêis miranda tibi levium spectacula rerum
Scripta, atque in varios corpora versa modos:
Quêis tibi Nympharum & fulvae Chrysallidos ortus
Depicti, & Gryllus papilioque fuit:
Ecce alium, data damna tibi qui sarciet olim,
Inventisque addet non tibi visa tuis.
Non hunc parva latet magni Formica laboris,
Angusto quamvis tramite carpat iter.
Hic quis amor, quis Hymen illis, quaeque oscula novit,
Quâ foveant natos sedulitate suos:
Non fugit hunc misera & male nata Diaria, quamvis
Vix detur medium vivere posse diem;
Quae postquam teneris volitavit in aëre pennis,
Saevis praeda avibus, piscibus esca cadit.
Nec Scarabaeus aquae, seu pervolat ille paludem,
Seu celer, ad fundum, mox rediturus, abit;
Sed bullâ, mirum visu! rediturus inani,
Quam villosa intus caudula clusa tegit.
Nec tu, dire Culex, mediis seu degis in undis,
Aëra seu pinna liberiore petis.
Novit Apum sexus, ortus, connubia, novit
Quam telam in cera sedula fingat Apis.
Et negat ulla novas Insecta assumere formas,
At vermi inclusas delituisse docet.
Quam stupui, quando narrantis ab ore pependi,
Cum mihi monstraret plurima quam stupui!
Gaude, Vegta, tuis illum quod vexeris undis,
Et quod capta tuo flumine praeda fuit.
Non Aldrovandos jam clara Bononia jactet,
Nec mihi Moufetos Anglus ad astra ferat:
Gesneros etiam sileat Germania tellus,
Nescio quid majus Terra Batava dabit.
| |
᾿Εις ΣΩΑΜΜΕΡΔΑΜΟΝ περὶ Εφημέρου ἐντόμου
Τήν δ᾿ ὅτταν γνῴης καὶ ἀναγνῴης, φίλε, βίζλον,
Σουαμμερδᾶμος τῆν τέκεν ἐυφραδέως,
᾿Εντόμου ᾗ σε φυὴν ἀλλοιώσεις τε διδάσκει
῏Ημαρ τῷ σφετέρην δώκεν ἐπωνυμίην.
Μὴ καταγινώσκῃς πόνον ἀυτου̃̃. ἀλλὰ σεαντὸν
Γνῶϑι, καὶ ἀυτὸς ἐων` μάνϑαν᾿ ἐφημέριος.
Idem utcunque Latinè redditum.
Videris ut, Lector, librum & perlegeris, ingens
Quem SwammerdammI cura laborque dedit;
Quo tibi natura Insecti moresque patescunt,
Unica cui nomen donat habere dies.
Negligere illius curam fuge. Noscere at ipsum
Te cupe, quamque fugax ipse brevisque sies..
|
|