Passi, Paesch, en Pinxter gezangen
(1720)–Johannes Stichter– AuteursrechtvrijNevens de vyfthien mysterien van het Roosen-kransje mitsgaders stichtelijke wereltsche liedekens
[pagina 102]
| |
Venerunt Corpus ungere. Alleluja.
Alleluja, &c.
In albis sedens Angelus,
Praedixit mulieribus,
In Galileja est Dominus. Alleluja.
Alleluja, &c.
Et Joannes Apostolus,
Cucurrit Petio citius,
Monumentum vidit prius. Alleluja.
Alleluja, &c.
Discipulis adstantibus,
In medio stetit Christus,
Dicens: Pax Vobis omnibus. Alleluja.
Alleluja, &c.
Ut intellexit Didimus,
Quia surrexerat Jesus,
Remansit fere dubius. Alleluja.
Alleluja, &c.
Vide Thomas, vide latus,
Vide pedes, vide manus,
Noli esse incredulus. Alleluja.
Alleluja, &c.
Quando Thomas vidit Christum,
Pedes, manus, latus suum,
Dixit: Tu es Deus meus. Alleluja.
Alleluja, &c.
Beati qui non viderunt,
Et firmiter crediderunt,
Vitam aeternam habebunt. Alleluja.
Alleluja, &c.
In hoc Festo Sanctissimo,
Sit laus & jubilatio,
Benedicamus Domino. Alleluja.
Alleluja, &c.
Ex quibus nos Humillimas,
Devotas atque debitas,
Deo dicamus gratias. Alleluja.
Alleluja, &c.
|
|