Dulcis Jesu, dulcis nomen, dulcis Dei genitrix
DUlcis Jesu, dulcis nomen, dulcis Dei genitrix,
Dulce coelum, dulce solum, dulce mortis gaudium:
Dulcis natus, nobis datus, julcis Dei Filius;
Dulcis thorus, Dulcis chorus, & dulce praesepium.
Pulchrum numen, pulchrum lumen, noctis in solatium,
Pulchrum flamen, pulchrum stramen, & pulchrum palatium:
Antrum pulchrum, pulchrum fulchrum, & pulchrum rugurium,
Pulchrae cunae, ut lus lunae, sed puellus pulchrior.
Salve virgo, salve virga, quae de Jesse floruit:
Salve nate, nobis date, quem Maria genuit:
Felix tellus, quae per vellus, roro coeli maduit;
Felix homo, qui pro pomo, vite panem accipit.
Jesu veni, statu leni, cor nostrum refrigera;
Carnis estus, orti quaestus, cessent mundi praelia:
Cor devotum; te vult totum, nam tu solus omnia;
Ergo veni, simus pleni, fontis tui copia.
Pie Jesu, qui pro esu, mali per te vititi;
Nudus nasci, lacte pasci, voluisti perpeti:
De salutem, per vitutem, qua polles divinitus:
Ut hic domum, illic bonum, acquiramus coelitus.
| |
Tuus fletus, Jesu laetus, maestum mundum recreans;
Ejulatus, tuus gratus, Patri nos concilians:
Sed da vere, tecum flere, causam mali crimina;
Ut post mortem, coeli fortem, nobis des in faecula.
|
|