Oude ende nieuwe lof-sangen, die gemeenlijk gesongen worden op de geboorte ons heeren Jesu Christi, van kers-nagt, tot Maria Ligtmisse toe
(1718)–Johannes Stichter– Auteursrechtvrij
[pagina 96]
| |
meas de longé: femitam meam, & funiculum meum investigasti.
Et omnes vias meas praevidisti: quia non est sermo in lingua mea.
Ecce Domine tu cognovisti omnia, novissima, & antiqua: tu formasti me, & posuisti super me manum tuam.
Mirabilis facta est scientia ex me: confortata est, & non potero ad eam.
Quo ibo à spiritu tuo: & quo à facie tua fugiam?
Si ascendero in coelum, tu illices: se descendero in infernum, ades.
Si sumpsero pennas meas diluculo: & habitavero in extremis maris.
Etenim illuc manus tua deducet me: & tenebit me dextera tua.
Et dixi, forsitan tenebrae conculcabunt me: & nox illuminatio mea in deliciis meis.
Quia tenebrae non obscurabuntur à te, & nox sicut dies illuminabitur: sicut tenebrae ejus, ita & lumen ejus.
Quia tu possedisti renes meos: suscepisti me de utero matris meae.
Confitebor tibi quia terribiliter magnificatus es mirabilia opera rua, & anima mea cognoscit nimis.
Non est occultatum os meum à te, quod fecisti in occulto; & substantia mea inferioribus terrae.
Imperfectum meum viderunt oculi tui, & in libro tuo omnes scribentur: dies formabuntur, & nemo in eis.
Mihi autem nimis honorificati sunt amici tui, Deus: nimis confortatus est principatus eorum.
Dinumerabo eos, & super arenam multiplicabuntur: exurrexi, & adhuc sum tecum.
Si occideris Deus peccatores: viri sanguinum declinate à me.
Nonne qui oderunt te domine, oderam: & super inimicos tuos tabescebam?
Perfecto odio oderam illos: & inimici facti sunt mihi.
Proba me Deus, & scito cor meum: interroga me, & cogosce semitas meas.
Et vide, si via iniquitatis in me est: & deduc me in via aeterna. Gloria, &c.
FINIS. |
|