Oude ende nieuwe lof-sangen, die gemeenlijk gesongen worden op de geboorte ons heeren Jesu Christi, van kers-nagt, tot Maria Ligtmisse toe(1718)–Johannes Stichter– Auteursrechtvrij Vorige Volgende De vyfde Psalm 113. IN exitu Israel de aegypto: domus Iacob de populo barbaro. Facta est Judea sanctificatio ejus: Israel potestas ejus. Mare vidit, & fugit: Jordanis conversus est retrorsum. Montes exultaverunt ut arietes: & colles sicut agni ovium. Quid est tibi mare, quod fugisti: & tu Jordanis, quia conversus es retrorsum. Montes ex ultastis sicut arietes: & colles sicut agni ovium. A facie domini mota est terra: à facie Dei Jacob. Qui convertit petram in stagna aquarum: & rupem in fontes aquarum. Non nobis Domine, non nobis: sed nomini tuo da gloriam. Super misericordia tua, & veritate tua: nequando dicant gentes: ubi est Deus eorum? Deus autem noster in coelo: omnia quaecumque voluit fecit. Simulacra gentium argentum & aurum: opera manuum hominum. Os habent, & non loquentur; oculos habent, & non videbunt. Aures habent, & non audient: nares habent, & non odorabunt. Manus habent, & non palpabunt: pedes habent, & non ambulabunt, non [pagina 91] [p. 91] clamabunt in gutture suo. Similes illis fiant qui faciunt ea: & omnes qui confidunt in eis. Domus Israel speravit in Domino: adjutor eorum & protector eorum est. Domus Aäron speravit in Domino: adjutor eorum & protector eorum est. Qui timent Dominum speraverunt in Domino: adjutor eorum & protector eorum est. Dominus memor fuit nostri: & benedixit nobis. Benedixit domui Israel: benedixi domui Aäron. Benedixit omnibus qui timent Dominum: pusillis cum majoribus. Adijciat Dominum super vos: super vos, & super filios vestros. Benedicti vos a Domino: qui fecit coelum & terram. Coelum coeli Domino: terram autem dedit filiis homium. Non mortui laudabunt te Domine: neque omnes qui descendunt in infernum. Sed nos qui vivimus benedicimus Domino: ex hoc nunc & usque in saeculum. Gloria Patri, &c. Vorige Volgende