Oude ende nieuwe lof-sangen, die gemeenlijk gesongen worden op de geboorte ons heeren Jesu Christi, van kers-nagt, tot Maria Ligtmisse toe(1718)–Johannes Stichter– Auteursrechtvrij Vorige Volgende [Dulcis Iesu; dulce nomen, dulcis Dei genetrix] DUlcis Iesu; dulce nomen, dulcis Dei genetrix. Dulce coelum, dulce coelum, dulce morris gaudium, Dulcis natus, nobis datus, dulcis Dei filius, Dulcis chorus; dulcis chorus, & dulce praesepium. Pulchrum numen, pulchrum lumen, noctis in solarium, Pulchrum flamen, pulchrum stramen, & pulchrum palarium, Antrum pulchrum: pulchrum sulcrum & pulchrum tugurum, Pulchrae cunae, ut lux lunae, sed puellus pulchrior. Salve virgo, salve virga, quae de Jesse floruit: Salve nate: Nobis date: Quem Maria genuit. [pagina 85] [p. 85] Felix tellus, quae per vellus: Rore coeli maduit. Felix homo: Qui pro pomo, vitae panem accipit. Iesu veni: statu leni, cor nostrum refrigere. Carnus aestus: Orti quaestus: Cessent mundi praelia. Cor devotum, te vult totum, nam tu salus omnia: Ergo veni, sumus pleni, fontis tui copia. Pie Iesu, qui pro esu, mali per te vetiti. Nudus nasci, laete pasci; voluisti perpeti. Da salutem, per virtutem, qua polles divinitus. Ut hic donum, illic bonum, acquiramus coelitus. Tuus fletus: Iesu laetus, moestum mundum recreans, Ejulatus, tuus gratus, Patri non concilians. Sed da veré, tecum flere, causam mali crimina: Ut post mortem, coeli fortem, nobis des in saecula. Vorige Volgende