Extractum Katholicum, tegen alle gebreken van Verwarde Harsenen(1631)–Joannes Stalpaert van der Wiele– Auteursrechtvrij Vorige Volgende [pagina XII] [p. XII] Ad Infirmos Indigos Extracti Catholici. QVisquis amat fidei ductam per saecula legem, Et firmata viris dogmata Apostolicis. Noscere quisquis amat, quid sit dicriminis inter Quae latrat Haereticus, quae pia Roma docet. Perlegat hunc, zeli studio, quem, Belgica, librum Colligit è sacris, Musa, voluminibus. Cui Titulum meritò medicâ praefigit ab arte Et vocat Extractvm nomine Catholicvm. Bardocucullatus nam quidquid scurra per Orbem Triste venenato sparsit ab ore Luther, Quidquid in innumeras excrescens Menno figuras. Fictâ Anabaptismum simplicitate docens, Et quodcumque vafrâ, celebris Calvinius arte, Virus Hypocritico crine sophista tegit; Haec simul Extractvm debellat Panchymagogum, Quod tibi dat Vatum gloria Belgiadum. Sed ne fortè minus sapiat Medicina palato. Sitve timenda tibi nausea ab Antidoto, Haeresibus vel nè saturata vorago, remittat Quae bene composuit pharmaca docta manus: Instar ut AEsclapI sapiens proles, solet aegris Jncrustatum auro, porrigere arte bolum, Sic quoque providit sapidi tibi carminis Auctor, Dulci, commiscens utile, suavè, metro. Tale canens blando Medicamen carmine, quale Cynthius ipse suis temperet articulis. Nil tale excultus Medicâ Podalyrius arte, Nil Agamennonius tale Machaon habet. [pagina XIII] [p. XIII] Nam capit hoc veterum quam sacra Caterva virorum, Excoluit priscâ Relligione fidem. Insuper expurgate virus quodcumque, nefandum Haeresiarcharum miscuit ingenium. Vipereisque Animis, quas Calvi, quasve Lutheri, Vel quas infecit Mennonis atra lues. Omnibus Extractvm hoc aequè succurrit, & inde Sumit Catholici nomen Alexicaci. Ergò quisquis aves, Animae medicarier aegrae, Haereseos quae sub compede vincta jacet, Huc ades, atque avido Medicamen sume palato, Et recipe Extracti quisque Dosvm Antidoti. Praescribebat S. ab Agariω. Vorige Volgende