Gulde-Jaer Ons Heeren Jesu Christi
(1968)–Joannes Stalpaert van der Wiele– Auteursrechtelijk beschermd
[pagina 293]
| |
Hoog-waerdig sacrament.Ga naar margenoot+
| |
2Visus, Gustus, Tactus in te fallitur,
Sed auditu solo tutò creditur.
Credo quidquid dixit Dei filius.
Nil hoc veritatis verbo verius.
| |
3In cruce latebat sola Deitas,
Ast hîc latet simul et humanitas.
Ambo tamen credens atque confitens,
Peto quod petivit latro poenitens.
| |
4Plagas sicut Thomas non intueor.
Deum tamen meum te confiteor.
Fac me tibi semper magis credere,
In te spem habere, te diligere.
| |
[pagina 294]
| |
5O memoriale mortis Domini,
Panis verus, vitam praestans homini:
Praesta meae menti de te vivere,
Et te illi semper dulcè sapere.
| |
6Pie Pellicane Iesv Domine,
Me immundum munda tuo sanguine:
Cuius una stilla salvum facere
Totum mundum quit ab omni scelere.
| |
7
Iesv quem velatum nunc aspicio,
Quando fiet illud, quod tam sitio:
Vt te revelata cernens facie,
Visu sim beatus tuae gloriae.
|
|