Eibergsche sang-lust(1680)–Willem Sluiter– Auteursrechtvrij Vorige Volgende Eidem. Profane cantor! cui placent fatui sales Qui defricant aures, placentque abdomini; Seu quae cicada stridet, atque rancidâ Linguâ coaxat rana; seu cui libet Elumbe carmen absque succo & staccidum: Procul hinc Profane. Purus hic canitur lepos, Camoena nugas casta quae non scriptitat, Cujusque candor omne vitat sordidum, Et quod petulco turbat auram gutture. Demulcet aures nostra Musa sed magis Mentem imbuit, docetque paginâ sales Purissimâ, vati suo simillimos. Lamb. à Ryswyck. V.D.M. in Haexbergen. Vorige Volgende