Basiorum Liber(1928)–Janus Secundus– Auteursrecht onbekend Vorige Volgende [pagina 19] [p. 19] Basivm X Non sunt certa meam moveant quae basia mentem Uda labris udis conseris, uda iuvant: Nec sua basiolis non est quoque gratia siccis, Fluxit ab his tepidus saepe sub ossa vapor. Dulce quoque est oculis nutantibus oscula ferre, Autoresque sui demeruisse mali: Sive genis totis, totive incumbere collo, Seu niveis humeris, seu sinui niveo, Et totas livore genas, collumque notare, Candidulosque humeros, candidulumque sinum. Seu labris querulis titubantem sugere linguam, Et miscere duas iuncta per ora animas, Inque peregrimum diffundere corpus utranque, Languet in extremo cum moribundus amor. Me breve, me longum capiet, laxumque, tenaxque, Seu mihi das, seu do, lux, tibi basiolum. Qualia sed sumes, nunquam mihi talia redde: Diversis varium ludat uterque modis. At quem deficiet varianda figura priorem, Legem submissis audiat hanc oculis, Ut, quot utrinque priur data sint, tot basia solus Dulcia victori det, totidemque modis. Vorige Volgende