Emblemata(1618)–F. van Schoonhoven– Auteursrechtvrij Vorige Volgende Doctissimo & integerrimo Adolescenti D. Gerardo Bronchorstio, Clarissimi Viri Everardi Bronchorstij filio, cum Lug. Batav. publicè de jure responderet. HEroe natis quanta necessitas Iucumbit altos ire per impetus, Semperque se praestare dignam Egregio sobolem parente? Locus latendi talibus haud datur, Insueta sperat vulgus, & omnium Arrecta corda pollicentur Nil triviale sibi, aut minutum. Hinc celsus urget spiritus, hinc pudor, Hortator acer, promovet insitas Vires, & imbelles lacertos Ausibus exacuit probandis, Ne facta patrum defidiae suae Fulcrum putantes, & genus improbent, Seseque quò sunt clariores, Degeneres magis esse prodant, Nam gesta patrum nobilium, note Sunt filiorum degenerantium, Vt turpitudo clarioris Lucis ab oppositu probatur. [pagina 240] [p. 240] Hoc cavit olim Dardanius Puer, Dum non inertes, vel timidas feras, Sed patriae virtutis haeres, Optat Aprum, aut rabidum Leonem, Innata virtus omnia perpeti, Quàm turpe mavult opprobrium, neque Mors ipsa si premat, decori Propositi moveat tenacem. Hic ardor, haec vis te quoque compulit Multis negatam tendere semitam, Bronchorsti, inaccessos parentis Dum sequeris generosus ausus, Parentis ejus, qui geminos polos Fama levatus curribus arduis Percurrit, & sui nitore Nominis obstupefecit omnes. Quem nos tonantem de cathedrâ suâ Audimus alto turba silentio, Doctoque pendentes ab ore Legiserum rediise Paulum Censemus astris Perge age spes Patris Implere tanti, principia haec erunt Majoris ausus, mox & ipsum Nomine reque dabis parentem. O ille quantâ laetitiâ caput Hinc inde sparsum canitie, dabit Suae quieti, cum videbit Se in proprio superesse nato. Vorige Volgende