Verscheyden litanien tot ghebruyck des catholijcken leghers
(1595)–Thomas Sailly– Auteursrechtvrij
[pagina 85]
| |
Psalmus 6.
Domine ne in furore tuo arguas me: neque in ira tua corripias me.
Miserere mei Domine, quoniam infirmua sum: sana me Domine, quoniam conturbata sunt offa mea.
Et anima mea turbata est valde: sed tu Domine vsquequo?
Conuertere Domine, & eripe animam meam: saluum me fac propter misericordiam tuam.
Quoniam non est in morte qui memor sit tui: in inferno autem quis confiebitur tibi?
Laboraui in gemitu meo, lauabo per singulas noctes lectum meum: lacrymis meis stratum meum rigabo.
| |
[pagina 86]
| |
Turbatus est à furore oculus meus: inueteraui inter omnes inimicos meos.
Discedite à me omnes qui operamini iniquitatem: quoniam exaudiuit Dominus vocem fletus mei.
Exaudiuit Dominus deprecationem meams Dominus orationem meam suscepit.
Erubescant & conturbentur vehementer omnes inimici mei: conuertantur & erubescant valde velociter.
Gloria Patri, & Filio.
| |
Psalmus 11
Beati quorum remissae sunt iniquitates: & quotum tecta sunt peccata
Beatus vir cui non imputauit Dominus peccatum: nec est in spiritu eius dolus.
Quoniam tacui, inueterauerunt ossa mea: dum clamarem tota die.
Quoniam die ac nocte grauata est super me manus tua: conuersus sum in aecumna mea, dum configitur spina.
Delictum meum cognitum tibi feci: & iniustitiam meam non abscondi.
Dixi, consitebor aduersum me iniustitiam meam Domino: & tu remisisti impietatem peccati mei.
Pro hac orabit ad te omnis sanctus: in tempore opportuno.
Veruntaem in diluuio aquarum multatrum: ad eum non approximabunt.
Tu es refugium meum à tribulatione quae circundedit me: exultatio mea, erue me à circundantibus me.
Intellectum tibi dabo, & instruam te in via hae qua gradieris firmabo super te oculos meos.
Nolite fieri sicut equus & mulus: quibus non est intellectus.
| |
[pagina 87]
| |
In chamo & freno maxillas corum constringe: qui non approximant ad te.
Multa flagella peccatoris: sperantem autem in Domino misericordia circundabit.
Laetamini in Domino, & exultate iusti: & gloriamini omnes recti corde.
Gloria Patri, & Filio.
| |
Psalmus 37
Domine ne in furore tuo arguas me: neque in ira tua corripas me.
Quoniam sagittae tuae infixe sunt mihi: & confirmasti super me manum tuam.
Non est sanitas in carne mea à facie irae tuae non est pax ossibus meis à facie peccatorum meorum.
Quoniam iniquitates meae supergressae sunt caput meum: & sicut onus graue grauatae sunt super me.
Putruerunt & corruptae sunt cicatrices meae: à facie insipientiae meae.
Miser factus sum, & curuatus sum vsque in sinem: tota die contristatus ingrediebar.
Quoniam lumbi mei impleti sunt illusionibus: & non est sanitas in carne mea.
Afflictus sum, & humiliatus sum nimis: rugiebam à gemitu cordis mei
Domine ante te omne desiderium meum: & gemitus meus à te non est absconditus.
Cor meum conturbatum est, dereliquit me virtus mea: & lumen oculorum meorum, & ipsum non est mecum.
Amici mei, & proximi mei: aduersum me appropinquarunt, & steterunt.
Et qui iuxta me erant de longè sterunt: & vim faciebant, qui quaerebant animam meam.
| |
[pagina 88]
| |
Et qui inquirebant mala mihi, locuti sunt vanitates: & dolos tota die meditabantur.
Ego autem tanquam surdus non audibam: & sicut mutus non aperiens os suum.
Et factus sum sicut homo non audiens: & non habens in ore suo redargutiones.
Quoniam in te Domine speraui: tu exaudies me Domine Deus meus.
Quia dixi, nequando supergaudeant mihi inimici mei: & dum commouentur pedes mei, super me magna locuti sunt.
Quoniam ego in flagella paratus sum: & dolor meus in consepctu meo semper.
Quoniam iniquitatem meam annuntiabos & cogitabo pro peccato meo.
Inimici autem mei viuunt, & confirmant sunt super me: & multiplicati sunt, qui oderunt me iniquè.
Qui retribuunt mala pro bonis, detrahebant mihi: quoniam sequebar bonitatem.
Ne derelinquas me Domine Deus meus: ne discesseris à me.
Intende in adiutorium meum: Domine Deus salutis meae.
Gloria Patri, & Filio.
| |
Psalmus 50.
Miserere mei Deus: secundum magnum misericordiam tuam.
Et secundum multitudinem miserationuus tuarum: deleiniquitatem meam.
Amplius laua me ab iniquitate mea: & à peccato meo munda me.
Quoniam iniquitatem meam ego cognosco & peccatum meum contra me est semper.
Tibi soli peccaui, & malum coram te feci vt
| |
[pagina 89]
| |
iustificeris in sermonibus tuis: & vinas cum iudicaris.
Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum & in peccatis concepit me mater mea.
Ecce enim veritatem dilexisti: incerta & occulta sapientiae tuae manifestati mihi.
Asperges me Domine hyssopo, & mundabor: lauabis me, & super niuem dealbabor.
Auditui meo dabis gaudium & laetitiam: & exultabunt ossa humiliate.
Auerte faciem tuam à peccatis meis: & omnes iniquitates meas dele.
Cor mundum crea in me Deus: & spiritum rectum innoua in visceribus meis.
Ne proiicias me à facie tua: & spiritum sanctum tuum ne auferas à me.
Redde mihi laetitiam salutaris tui: & spiritu principali confirma me.
Docebo iniquos vias tuas: & impij ad te conuertentur.
Libera me de sanguinibus Deus, Deus salutis meae: & exultabit lingua mea iustitiam tuam.
Domine labia mea aperies: & os meum annunciabit laudem tuam.
Quoniam si voluisses, sacrificium dedissem vtique: holocaustis non delectaberis.
Sacrificium Deo spiritus contribulatus: cor contritium & humiliatum Deus non despicies.
Benigne fac Domine in bona voluntate tua Sion: vt aedificentur muri Hierusalem.
Tune acceptabis sacrificium iustitae, oblationes, & holocausta: tuns imponent super altare tuum vitulos
Gloria, Patri, & Filio.
| |
[pagina 90]
| |
Psalmus 101.
Domine exaudi orationem meam: & clamor mens ad te veniat.
Non auertas faciem tuam à me: in quacunque die tribulor, inclina ad me aurem tuam.
In quacunque die inuocauero te: velociter exaudi me.
Quia defecerunt sicut fumus dies mei: & ossa mea sicut cremium arucrunt.
Percussus sum vt fenum, & aruit cor meum: quia oblitus sum comedere panem meum.
Avoce gemitus mei: adhaesit os meum carni meae.
Similis factus sum pelicano solitudinis: factus sum sicut nycticorax in domicilio.
Vigilaui: & factus sum sicut passer solitarius in tecto.
Tota die exprobrabant mihi inimici mei: & qui laudabant me, aduersum me iurabant.
Quia cinerem tanquam panem manducabam: & potum meum cum fletu miscebam.
A facie irae indignationis tuae: quia eleuans allisisti me.
Dies mei sicut vmbra declinauerunt: & ego sicut fenum arui.
Tu autem Domine in aeternum permanes: & memoriale tuum in generatione & generationem.
Tu exurgens Domine misereberis Sion: quia tempus miserendi eius, quia venit tempus.
Quoniam placuerunt seruis tuis lapides eius, & terrae euis miserebuntur.
Et timebunt gentes nomen tuum Domine: & omnes reges terrae gloriam tuam.
Quia aedificauit Dominus Sion: & videbitur in gloria sua.
| |
[pagina 91]
| |
Respexit in orationem humilium: & non spreuit preces eorum.
Scribantur haec in generatione altera: & populus qui creabitur, laudabit Dominum.
Quia prospexit de excelso sancto suo: Dominus de caelo in terram adspexit.
Vt audiret gemitus compeditorum: vt solueret filios interemptorum.
Vt annuncient in Sion nomen Domini: & laudem eius in Hierusalem.
In conueniendo populos in vnum: & reges vt seruiant Domino.
Respondit ei in via virtutis suae: paucitatem dierum meorum nuncia mihi.
Ne reuoces me in dimidio dierum meorum: in generatione & generationem anni tui.
Initio tu Domine terram fundasti: & opera manuum tuarum sunt caeli.
Ipsi peribunt, tu autem permanes: & omnes sicut vestimentum veterascent.
Et sicut opertorium mutabis eos, & mutabuntur: tu autem idem ipse es, & anni tui non deficient.
Filij seruorum tuorum habitabunt: & semen eorum in saeculum dirigetur.
Gloria Patri, & Filio.
| |
Psalmus 119.
De profundis clamaui ad te Domines Domine exaudi vocem meam.
Fiant aures tuae intendentes: in vocem deprecationis meae.
Si iniquitates obseruaueris Domine: Domine quis sustinebit?
Quia apud te propitiatio est: & propter legem tuam sustinui te Domine.
| |
[pagina 92]
| |
Sustinuit anima mea in verbo eius: sperauit anima mea in Domino.
Acustodia matutina vsque ad noctem: speret Israel in Domino.
Quiae apud Dominum misericordia: & copiosa apud eum redemption
Et ipse redimet Israel: ex omnibus iniquitatibus eius.
Gloria Patri.
| |
Psalmus 141
Domine exaudi orationem meam, auribus percipe obsecrationem meam: in veritate tua, exaudi me in tua iustitia.
Et non intres in iudicium cum seruo tuo: quia nom iustificabitur in conspectu tuo omnis viuens.
Quia persecutus est inimicus animam meam: humiliauit in terra vitam meam.
Collocauit me in obscuris sicut mortuos saeculi: & anxiatus est super me spiritus meus, in me turbatum est cor meum.
Memor sui dierum antiquorum, meditatus sum in omnibus operibus tuis: & in factis manuum tuarum meditabar.
Expandi manus meas ad te: anima mea sicut terra sine aqua tibi.
Velociter exaudi me Domine: defecit spiritus meus.
Non auertas faciem tuam à me: & similis ero descendentibus in lacum.
Auditam fac mihi mane misericordiam tuam: quia in te speraui.
Notam sac mihi viam in qua ambulem: quia ad te leuaui animam meam.
Eripe me de inimicis meis. Domine, ad te confugi: doce me facere voluntatem tuam, quia Deus meus es tu.
| |
[pagina 93]
| |
Spiritus tuus bonus deducet me in terram rectam: propter nomen tuum Domine viuificabis me in aequitate tua.
Educes de tribulatione animam meam: & in misericordia tua disperdes omnes inimicos meos.
Et perdes omnes qui tribulant animam meam: quoniam ego seruus tuus sum.
Gloria Patri & Filio.
Antiphona. Ne reminiscaris Domine delicta nostra, vel parentum nostrorum: neque vindictam sumas de peccatis nostris. |
|