Album Joannis Rotarii (Johan Radermacher)
(ca. 1560-1620)–Johan Radermacher (de Oude)– Auteursrechtvrij
[Folio 142v]
| |
[90. Johan Radermacher, Schets van een opstel over het ongelijke huwelijk.]Quae mala accidant ei qui divitibus matrimonio iungitur ut ipse iis annumerari possit, cum opibus per se non aequè atque illi polleat Ga naar voetnoot1Amittitur optata libertas, hominibusque servi fimus Victus talis qualis proprietas, et focus parcus Vigilandum dormiendum alieno appetitu, Liberi nutriendi et educandi ad aliorum placita Iurgia audienda propter iustas actiones stultis non placentes Alium offendendi metu illicitis ceremoniis vacandum Iniquae legum infractiones, [-mol] monopolia, periuria Extorsiones, charitatis offensiones et obmissiones Improperia audienda et toleranda, propriis laboribus parta alii ut sua videantur, Si ipsi male agant, non contradicendum adulandum, videndum nec mederi posse filios pravis sermonibus et exemplis imbui, talentum quod divus dedit defodiendum. naturalibus inclinationibus cedendum Virtuti valedicendum, plebeculae intermisceri et eiusdem opinionibus obtundi atque distrahi, sic aliis devincire ut sive in peius vel in melius proficiant illorum consors esse cogaris, animo collabi, vires numquam experiri |
|