Album Joannis Rotarii (Johan Radermacher)
(ca. 1560-1620)–Johan Radermacher (de Oude)– Auteursrechtvrij
[Folio 78r]
| |
[34. Twee in Spanje gevonden Latijnse inscripties.]In suburbio hispalensi a parte meridionali quod ipsorum lingua el tablado vocant, reperta sunt duo monumenta ex uno solidoque lapide excisa longa pedes octo, lata duos ac totidem alta, referta humanis ossibus vetustate adesis -- Tecta coperculis ex eodem marmoris genere confectis, in quibus inerat insculpta scriptura *haec* maiusculis litteris, In uno eorum hunc in modum: PAVLA CLARISSIMA FEMINA. FAMVLA CHRISTI VIXIT ANNOS XXIIII MENSES DVO RECESSIT IN PACE DIE XVI KAL. FEBRVARIAS, ERA DLXXXII alterum sic habebat CEREVELLA CLARISSIMA FEMINA, FAMVLA CHRISTI VIXIT ANNOS PLVS MINVS XXXV, RECESSIT IN PACE, III Kal.s FEBRVARIAS DC, --Cum huiusmodi signa supra [-epathap] epitaphia schulpta: Non longe ab eo loco in subruenda arbore quadam sub radice arboris inventus est lapis in eodem suburbio marmoris magnetudine unius pedis latitudine totidem altitudine dimidiati hunc in modum vetustissimis ac pene extinctis litteris insculptus NOME VIXIT ANNO, ET MENSIBVS VIII DIEBVS XII: H:S:E.S.T.T.L, hic sita est sit tibi terra levis: NOME FVIT NOMEN: HÆESIT NASCENTI CVSVCCIA: VTRAQVE HOC TITVLO NOMINA SIGNIFICO VIXI PAROM. DVLCISQVE FVI DVM VIXI PARENTI HOC TITVLO TEGEOR DEBITA PERSOLVI Qvisqve legis TITVLVM, SENTIS QVAM VIXERIM PAROM Haec PETO Dicas, SIT TIBI TERRA LEVIS: | |
[Folio 78v]
| |
Inscriptiones monumentorum in Hispania repertorum |
|