Album Joannis Rotarii (Johan Radermacher)
(ca. 1560-1620)–Johan Radermacher (de Oude)– Auteursrechtvrij
[Folio 70r]
| |
[26. Brief van Franciscus Florius aan Egidius en Arnold Hooftman.] Intime Aegidii et Arnolde mei boni et Charissimi Amici,
| |
[Folio 70v]
| |
quandoquidem melius esset non esse in hoc mundo quàm non didicisse quae sunt necessaria ad hanc caducam vitam, plura sunt vobis necesse scitu antequam estis magni viri. Ideo ne velitis perdere vestrum animum, quoniam s[c]itis benevoli (sicuti spero ut essetis) perpetuo habebitis bonos amicos atque cognatos qui vos honestè admonebunt ad ea quae vobis opus erunt. quantum de caeteris non vobis de ero secundum parvum meum posse vos interdum admonendo verbis et epistolis. haec est occasio quod iam coepi pennam in manu ad scribendum vobis, quamvis non habeam multum temporis haec tria verba vobis scribere verum ut videretis quod sim magis atque magis vestri memor et semper manebo vester amicus si placuerit Deo et non obliviscar vestri quoad vixero, saepius praesens dixi et nunc scribo et spero denuo dicere cum addero vobis quod habetis optimam occasionem omnium discendi quod vobis necesse est, quoniam unusquisque vestrum est paratus vos docere tam parvi quam magni quod ignoratis: quoniam estis diligentes et studiosi ad rogandum eos. quantum ad reliqua schalda citius sine aqua erit quàm vobis deerit charta atque atramentum aut aliqua alia necessaria ad bene discendum. prae omnibus admoneo atque oro vos ne obliviscamini deum devote orare tam matutino quam vespertino tempore ut vobis det agilem intelligentiam ad omnia graviter discendum et etiam propter longaevam et beatam vitam vestrorum parentum | |
[Folio 71r]
| |
qui vobis sunt lampades atque taedae vestrarum viarum etiam orans pro fratribus sororibusque et in ultimo pro me ut mihi is det gratiam vos dudum amare et prodesse his me vobis ex animo commendo et ad alios bonos Dominos et ad unumquemque vestrae familiae, Deum orans ut eos custodiat ab omni malo: et obsecro vos etiam mittite mihi prima occasione data aliquam epistolam vestra manu scriptam festinanter vobis scripsi alia vice si placuerit Deo, faciam maiori otio.
Franciscus Florius | |
[Folio 71v]
| |
1572 Litterae F.Flori in Latinum versae a pueris Eg. et Arn. Hooftman |
|