Kronijk uit het klooster Maria-Wijngaard te Weert, 1442-1587. Eene bijdrage tot de voorgaande kronijk, op het jaar 1566. Een vijftal stukken betrekkelijk de Hervorming te Weert 1583-1584
(2004)–Christiaan Creemers, Jos. Habets, Maria Luyten, A. Nieuwenhuizen– Auteursrechtelijk beschermd
[pagina 237]
| |
Octob.
| |
8 Decembris.Pueros non baptizatos plurimos deprehendimus; quosdam domatim ipsi perquisivimus, quorum aliquot solenni pompa jussimus Christo regenerari 6, 8 aut 10 annorum. | |
10 Decembris.Interea de fide suspectissimos ad nos evocavimus, potissimum pridem ante annos XII a nobis profligatos, anabaptistas et calvinistas, qui pacis Gandensis praetextu huc irrepserant, vocavimus, examinavimus, instruximus, mandantes ut vel ad festum omnium SS. confite- | |
[pagina 238]
| |
rentur et communicarent sub poena excommunicationis et pecuniaria, sed bis, ter admonitos pertinaciter obstinantes quod haeretica vertigine inbiberant, tandem ecclesiastico usi gladio eos Sathanae tradidimus, ut discant non blasphemare, atque spiritus eorum salvus sit in die Judicii aeterni, et alii ut D. Paulus docet timorem habeant. Horum numerus fuit sexarius, quos ceu ante signatos in quos totius oppidi oculi erant conjecti, ego cercis 6 manu mea post concionem ad populum habitam de suggesto projectis, ecclesia Christi ejeci. Quia passim solent carnibus uti diebus jejuniorum et sabbatis, jussimus per tres militum turmas aliquot suspectissimorum domos simul hora prandii pervestigari, ubi et deprehensum fuit. | |
16 Dec.Hoc die Reverendissimus et dominus du Boys privarunt praetorem franciscum Ketelaer suo officio secundum mandatum illustrissimi domini principis Parmensis. | |
18 Dec.Reverendissimus mandavit ut qui in Paschale non communicassent sese nunc ad natalem Domini praepararent sub poena; et quinque proles ex una domo adducte catechizandae, quarum majores solemniter baptizatae. | |
26 Dec.Edictum Reverendissimi D. de libris malis pastori aut reverendissimo tradendis, et abstinentia sabbatis puerperii Beatae Mariae a carnibus indicta omnibus. | |
27 Dec.Excommunicati undecim declarati; mandatum de adducenda in arcem Sanctimoniali de Heinsbergh, quae adherebat domicello N. Concione sua finita Reverendissimus mandavit sabbathis puerperii Beatae Mariae carnibus abstinendum. | |
7 Jan.Vocati testes in causa sortilegi sacerdotis, magistri S. Spiritus computum reddiderunt. | |
10 Jan.Leges novae magistratui et populo Wertensi confectae. | |
12 Jan.Actum cum novo magistratu creando. | |
15 Jan.Auditus D. Egidius de sortilegio suspectus. | |
[pagina 239]
| |
18 Jan.Vocati aliquot a feneratoribus arrosi. | |
20 Jan.Citatus D. Egidius et suspensus ab officio D. ni morbus nos lecto affigens impedivit negotia. | |
23 Jan.Auditi usuris oppressi. | |
25 Jan.Mandatum de 4 novis parochiis subditorum consilio erigendisGa naar voetnoot(1). Visitatio monasterii et schole reformatio. | |
27 Jan.Computus ecclesiae Nederwertensis. | |
28 Jan.Mandatum ad aediles ecclesiae in Meyl de computu. Actum cum vicinis de novis ecclesiis parochialibusGa naar voetnoot(1). | |
29 Jan.Communicatio super literis aulae de tolerando veteri praetore, quod juxta novum mandatum priori contrarium fiebat. Deus benè vertat catholice suae ecclesiae. Vocati omnes ordines civium ad processionem festi Purificationis. | |
3 Febr.Vocatae omnes obstetrices 8 vel 10, suique admonitae officii et juramenti. Visitatae domus carnivororum et de libris suspectorum, 10 aut 12, opere militum turmatim varie missorum. | |
7 Febr.Literae ad magistratum Wertensem de officio praestando. | |
8 Febr.Literae ad aulam super ecclesia Thorensi reformanda. | |
7 Febr.Causa 3 sponsorum Nederwertensium. | |
8 Febr.Actum cum magistratu super articulis reformationis ecclesiasticae. | |
13 Febr.Literae ad praetorem super secunda exequutione inobedientium. | |
15 Febr.Auditus magistratus super articulis reformande religionis. | |
16 Febr.Auditi aediles Nederwertenses. | |
17 Febr.Auditus tandem d. Egidius sortilegus profugus, data fide publica. | |
19 Febr.Actum cum Wessemensibus de novando magistratu. | |
20 Febr.Vocati 3 seniores magistratus Wertenses super antiquis Ecclesiae consuetudinibus fraternitatum. | |
[pagina 240]
| |
21 Febr.Evocata 3 paria concubinariorum. De nocte tres pueri baptizati in Meyl per 12 milites. | |
22 Febr.Communicatio articulorum reformande religionis. | |
24 Febr.Professio fidei secundum concilium Tridentinum ab omnibus magistratibus et collegiorum capitibus facta. Actum de schola dominicali in quam magistratus novus honestum singuli promisere donarium. | |
26 Febr.Publicatio articulorum reformande religionis. Eodem die auditus ex vinculis D. Egidius sortilegus. | |
27 Febr.Actum cum pastore de catalogo non communicantium, nondum resipiscentium neque punitorum. Consensit Reverendissimo magistratus de illis excommunicatis oppido per proetorem ejiciendis. | |
28 Febr.Juramentum novum obstreticum secundum articulos Reverendissimi. Catalogus advenarum examinatus an sint catholici. | |
29 Febr.Sententia in D. Egidium relapsum sortilegum concepta, et cum prudentissimis et piis collata. Evocati suspecti per classes ternas quarum singule habebant XV. Auditi plurimi et suae admoniti salutis cum promissione futurae confessionis et communionis in sancto Paschate. | |
1 Mart.Auditi qui evocati erant suspecti plurimi. | |
2 Mart.Auditi ut heri plurimi alii. | |
3 Mart.Sententia depositionis a Reverendissimo in D. Egidium relapsum sortilegum et superstitiosum publice lata, ubi spectante corona suas exussit superstitiones, phylacteria et quadrifolia, mox calice sacerdotalibusque vestimentis exutus et ab omni cleri officio et loco ejectus. | |
4 Mart.Mandatum iteratum de libris malis Reverendissimo intra dies tres aut pastori sub poena arbitraria. Moniti de suggesto nominatim ad Reverendissimum evocati ut compareant crastina saltem die. | |
5 Mart.Exequutio in aliquot inobedientes suspectissimos decreta. Arrestum positum super bonis excommunicatorum per- | |
[pagina 241]
| |
tinacissimorum. Misimus D. proetorem pro apprehendendis incestuosis et in secundo gradu bis, ter pridem punitis. | |
6 Mart.Reconciliatio cemeterii et altaria consecrata. | |
7 Mart.Consultatio super captiva incestuosa. Vocati de libris malis et carnium abusu suspecti laïci. Mandatum proetori ut omnia arrestata reddat integra, deposito sacerdoti ne tristicia absorberetur et labori manuum sit solatium. Auditi aliquot haeretici et informati. Itaque voverit hujus ecclesiae ac reipublicae facies Christo Jesu gloria immortalis! modo vigilantia proetoris in posterum erit sedulior et fidelior, ut liquebit in processionibus publicis, sepulturis, exequiis, festisque patronorum. Quod Deus bene vertat! Amen. Valeat diu nobis incolumis Illustrissima Vestra Excellentia.
Weerden, 8 martii 84.
Illustrissimae Vestrae Excèllentiae in Christo Jesu deditissimus.
Wilhelm. Lindanus.
Archives du royaume de Belgique, Papiers d'Etat et de l'Audience, Liasse 232. |
|