Meditatio Amoris.
XVIII.
Ga naar margenoot+AGnosce, o anima, Amorem sponsi tui; obstupesce dignationem Saluatoris tui. se inclinauit ad te, vt te eleuaret ad se: humiliauit se propter te, vt te exaltaret in se: depressit se, vt in perpetuum beatificaret te. Cum esset impassibilis Deus, homo factus, infirmatus est propter te. potius miserationem mirare quam poenam: magis charitatem, quam formidinem lauda. non eris ingrata, si beneuolentiam Redemptoris agnoscas, maestitiam itaque illius confitere, pauorem dilige, taedium venerare, de tuo hoc habuit non de suo, pro peccato tuo doluit; fleuit quod non commisit; exhorruit quod non fecit. non enim fecit mortem nec morientium perditione laetatur. ex his, maeroris eius intellige causam, & gratias age, te agnosce in illo, pro illo lachrymare qui doluit propter Ga naar margenoot+ te. Ama amorem illius, qui amore tui, vulnera, plagas, crucem, mortem ignominiosissimam amauit, & suscepit.