Incrementum Amoris.
XVII.
Ga naar margenoot+AMor neque non statim, neque vehementer ab initio inuadit, neque facilè ingressus decebit, quamuis alatus, sed sensim ingreditur, ac molliter manetq́ue diu in sensibus.
Indimus arboribus, tenui dum cuspide, carmen;
Incrementa tamen, vix intellecta, videbis,
Dum peragit tacitis passibus annus iter.
Enthea non hederam pietas imitatur Ionae
Ferre cui patulas nox dedit vna comas:
Parua sides primò, crescit sensim & sine sensu,
Paulatimque sacrum spiritus implet opus.
Non confusè, sed ordinatè in haec inferiora agit Deus, nec ab vno extremo ad alterum festinè, sed sensim progreditur: non repentino fulgore dies terrarum tractus peruadit, sed praemisso dubiae lucis crepusculo, paulatim.
---- Medium sol aureus orbem
Occupat, & radijs ingentibus omnia lustrat.
Spirituales fidelium progressus planè huiusmodi, nunquam è medijs peccatorum sordibus, ad statum gloriae suos euehit Deus, sed gratiam mediam interiacit. Pictura caepit primo ab vmbris & lineis, deinde monogromata, mox accessit lumen vnà cum colorum varietate, donec ad summum artificij peruenit admirationem, ne igitur animo destituatur pia mens, si lento, dummodo continuo amoris gradu ad vitae renouationem efferatur. omne incrementum etiam latens, credenti & amanti salutare est.