Indifferentia Amoris.
NObilium gazas Amor, atque insignia calcat,
Nescit enim priscis cedere imaginibus.
Nobilitas sub Amore iacet; nam rustica regi,
Regia rurali, saepè puella placet.
Sis licet ingenuis, clarisque parentibus ortus;
Esse tamen vel sic bestìa magna potes.
Adde decus patriae, & claros tibi sume propinquos,
Esse tamen vel sic bestia magna potes.
Sint tibi diuitiae, sit larga & munda supellex,
Esse tamen vel sic bestia magna potes.
Denique quid eris, nisi mens acuatur Amore,
Magna quidem dico, bestia semper eris.
Amor est nobilissima passio hominis, transfert amantem in rem amatam. Si terram amas, terrenus es: si caelum amas, caelestis es.